De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni suci sunt, aliae mali, quas ΕΥΧΥΛΟΥΣ uel ΚΑΚΟΧΥΛΟΥΣ Graeci uocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt; itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calfaciunt, aliae refrigerant; aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur; aliae mouent aluum, aliae supprimunt; aliae citant urinam, aliae tardant; quaedam somnum mouent, quaedam sensum excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii uel corpori uel ualetudini conuenit.
Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis uenatio, omnes aues, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nominaui; medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus; uerna lactuca, urtica, malua, [cucumis,] cucurbita, ouum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae; ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est; uinum dulce uel lene, passum, defrutum; oleae, quae ex his duobus in altero utro seruatae sunt; uuluae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
Mali uero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina; caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, uetus caseus; siser, radicula, rapa, napi, bulbi; brassica
magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe; lienes, renes, intestina; pomum quodcumque acidum uel acerbum est; acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum; pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri uirosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique riui ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.