De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum, aeque pestiferum acutumque, in faucibus esse consuevit. Nostri anginam vocant: apud Graecos nomen prout species est. Interdum enim neque rubor, neque tumor ullus apparet; sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur: id συνάγχην vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est: id χυνάγχην vocant. Ilia communia sunt: aeger non cibum devorare, non potionem potest; spiritus ejus intercluditur. Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non sequuntur: id παρασυνάγχην appellant. Quidquid est, si vires patiuntur, sanguis mittendus est: secundum est ducere alvum[*](cf. VIII, 9). Cucurbitula quoque recte sub mento, et circa fauces admovetur, ut id quod strangulat, evocet. Opus est deinde fomentis humidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admovere spongias oportet; quae melius in calidum oleum, quam in calidam aquam subinde demittuntur: efficacissimusque est hic quoque salis calidus succus[*](cf. Hipp. Vict. rat. in acut. § 7).

p.130
Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare: post haec palatum ungere vel felle taurino, vel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, et in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt; ut per ea vulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adjutus, scire licet malo victum esse. Si vero his morbus levatus est, jamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adjuvat, si ex angustiore sede vitium transit in latiorem: itaque rubore et tumore in praecordiis orto, scire licet fauces liberari[*](Aph. VI, 37; VII, 47). Quidquid autem eas levarit, incipiendum est ab humidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde assumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur. Vulgo audio, si quis pullum hirundinis ederit[*](cf. Plin. XXX, 4, 12), angina toto anno non periclitari; servatumque eum ex sale, quum is morbus urget, comburi, carbonemque ejus contritum in aquam mulsam, quae potui detur, infriari, et prodesse[*](cf. Plin. l. l.). Id quum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quidquam periculi possit, quamvis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.

Est etiam circa fauces , quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate spirandi consistit: sed haec dum modica est, neque ex toto strangulat, δύσπνοια appellatur: quum vehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, ἆσθμα: quum accessit id quoque, ne nisi recta cervice spiritus trahatur, ὀρθόπνοια Ex quibus id, quod primum est, potest

p.131
diu trahi; duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt: quod propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum edit, dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam in scapulis, isque modo decedit, modo revertitur; ad haec tussicula accedit. Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id satis est, sed lacte quoque venter solvendus est: liquanda alvus, interdum etiam ducenda, quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius. Caput autem etiam in lecto sublime habendum est; thorax fomentis, cataplasmatisque calidis, aut siccis, aut etiam humidis adjuvandus est; et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino, vel irino unguento. Sumenda deinde jejuno potui mulsa aqua, cum qua vel hyssopus cocta, vel contrita capparis radix sit. Delingitur etiam utiliter aut nitrum, aut nasturtium, aut allium frictum, deinde contritum et cum melle mixtum: simulque coquuntur mel, galbanum, resina terebinthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet, quotidie sub lingua liquatur: aut sulphuris ignem non experti p. )-(. =. abrotoni p. )-(. in vini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur. Est etiam non vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni aspergi: vel ejusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro (?) coctum, edendum esse. Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est; interdum vino tenui, austero; nonnumquam vomitu. Prosunt etiam quaecumque urinam movent: sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem; frictio multa, praecipue inferiorum partium, vel in sole, vel ad ignem, et per se ipsum, et per alios, usque ad sudorem.

In interiore vero faucium parte interdum exulceratio esse consuevit. In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis, fomentisque humidis utuntur: volunt etiam vaporem calidum

p.132
ore recipi: per quae molliores alii partes eas fieri dicunt, opportunioresque vitio jam haerenti. Sed, si bene vitari frigus potest, tuta illa praesidia; si metus ejus est supervacua sunt. Utique autem perfricare fauces periculosum est: exulcerat enim. Neque utilia sunt, quae urinae movendae sunt; quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare, quam supprimi melius est. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque sequuti sumus, auctor bonus,acetum ait quam acerrimum esse sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem potest, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei lycium est; quod idem quoque aeque probat: vel porri, vel marrubii succus, vel nuces graecae cum tragacantho contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum. Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est: frictio a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi vero esse debentneque nimium acres, neque asperi; mel, lenticula, tragum, lac, ptisana, pinguis caro, praecipueque porrum, et quidquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse convenit. Aqua dari potest vel pura, vel in qua malum cotoneum, palmulaeve decoctae sint. Gargarizationes quoque lenes: sin hae parum proficiunt, reprimentes utiles sunt. Hoc genus neque acutum est, et potest esse non longum, curationem tamen maturam, ne vehementer et diu laedat, desiderat.