At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur; oportet gargarizare ex aqua, in qua vel thymum, vel hyssopum, vel nepeta decocta sit; aquam bibere; caput, et os, et ea, quae sub mento sunt, et cervicem vehementer perfricare; lasere linguam ipsam linere; manducare, quae sunt acerrima, id est sinapi, allium, cepam; magna vi luctari, ut verba exprimantur; exerceri retento spiritu[*](cf. III, 22 in fine); caput saepe aqua frigida perfundere; nonnumquam multam esse radiculam, deinde vomere.
Destillat autem humor de capite interdum in nares, quod leve est; interdum in fauces, quod pejus est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillat, tenuis per has pituita profluit, caput leviter dolet, gravitas ejus sentitur, frequentia sternutamenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam movet; si in pulmonem, praeter sternutamenta et tussim, est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina. Aliud autem, quamvis non multum distans, malum, gravedo est. Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet: sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est. Haec omnia χορύζασ Hippocrates nominat[*](De veleri medicina, § 18): nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari; destillationem χατασταγμόν appellari. Haec autem et brevia, et si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerat. Ubi aliquid ejusmodi sentimus, protinus abstinere a sole, balneo, vino, venere debemus: inter quae unctione, et assueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri, sed tecta utendum est, et post eam caput atque os supra quinquagies perfricandum. Raroque fit, ut, si biduo, vel certe triduo nobis temperavimus, id vitium non levetur. Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida, fovendum os caputque; deinde cum cibo pleniore vinum bibendum. At si aeque tenuis quarto die pituita est, vel nares aeque clausae videntur, assumendum est vinum [*](cf. Oribas., T. I, p. 639) austerum; deinde rursus biduo aqua; post quae ad balneum, et ad consuetudinem revertendum est. Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere; sed cetera omnia quasi sanis
p.127
facienda sunt, praeterquam si diutius aliquem et vehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior observatio necessaria est. Igitur huic, si in nares vel in fauces destillat, praeter ea, quae supra retuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae vehementer inferiores partes; lenior frictio adhibenda thoraci, ori, capiti; demenda assueto cibo pars dimidia; sumenda ova, amylum, similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem; siti contra, quanta maxima sustineri potest, pugnandum. Ubi per haec idoneus aliquis balneo factus, eoque usus est, adjiciendus est cibo pisciculus, aut caro, sic tamen, ne protinus justus modus cibi sumatur: vino meraco copiosius utendum est. At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et frictione opus est; eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando, sed serius, balneum tentandum. In gravedine autem, primo die quiescere, neque esse, neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare: postero die surgere, abstinere a potione,
, si res coegerit, non ultra heminam aquae assumere: tertio die panis non ita multum ex parte interiore cum pisciculo, vel levi carne sumere, aquam bibere: si quis sibi temperare non
, quominus pleniore victu utatur, vomere: ubi in balneum ventum est, multa calida aqua caput et os fovere usque ad sudorem: tum ad vinum redire. Post quae vix fieri potest, ut idem incommodum maneat: sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, humore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
A capite transitus ad cervicem est; quae gravibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum[*](sc. tendinum. cf. III, 27), modo caput
p.128
scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit. Priorem Graeci ὀπισθότονον, insequentem ἐμπροσθότονον, ultimum τέτανον appellant: quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc evaserunt, sine periculo sunt
[*](Aph. V, 6). Eadem omnia ratione curantur; idque convenit. Sed Asclepiades utique mittendum sanguinem credidit: quod quidam vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret; isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est.
enim natura sanguinis est, ut utique caleat; sed ex iis quae in homine sunt, hic celerrime vel calescit, vel refrigescit
[*](cf.Hipp.De corde).Mitti vero nec ne debeat, ex iis intelligi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt
[*](II, 10, 11). Utique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper, vel laser: deinde opus est fomento humido et calido: itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia levat; sed opportuniores nervos frigori reddit: quod utique vitandum est. Utilius igitur est cerato liquido primum cervicem perungere; deinde admovere vesicas bubulas, vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum. Utilissimum
est humido sale fovere: quod quomodo fieret jam ostendi
[*](II, 17, 33). Ubi eorum aliquid factum est, admovere ad ignem, vel, si aestas est, in sole aegrum oportet; maximeque oleo vetere; si id non est, syriaco; si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio quum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum iis praecipue quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est; dum id intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calefacientibus. Cavendum vero praecipue frigus; ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput attonsum habere, idque irino vel cyprino calido madefacere, et superimposito
velare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere,
p.129
vel in aquam calidam, in qua foenum graecum decoctum sit, et adjecta olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit. Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur: eadem
ferramentis, aut sinapi adurenda. Ubi levatus est dolor, moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu vitandus cibus, quisquis
est. Sorbitionibus utendum, itemque ovis sorbilibus, aut mollibus; jus aliquod assumendum. Id si bene processerit, jamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula, vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus, quam vinum gustandum: siquidem hujus usus praecipue periculosus; ideoque in longius tempus differendus est.