De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Tussis vero fere propter faucium exulcerationem molesta est; quae multis modis contrahitur. Itaque illis restitutis ipsa finitur. Solet tamen interdum per se quoque male habere; et vix, quum vetus facta est, eliditur. Ac modo arida est, modo pituitam citat. Oportet hyssopum altero quoque die bibere; spiritu retento currere, sed minime in pulvere; ac lectione uti vehementi, quae primo impeditur a tussi, post ea vincit: tum ambulare: deinde per manus quoque

p.133
exerceri, et pectus perfricare: post haec quam pinguissimae uncias tres super prunam incoctas, esse. Praeter haec, si humida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calefacientibus, sic ut caput quoque simul vehementer perfricetur: item cucurbitulae pectori admotae; sinapi ex parte exteriore faucibus impositum, donec leviter exulceret; potio ex menta, nucibusque graecis et ; primoque assumtus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis. At si sicca tussis est, quum ea vehementissime urget, adjuvat vini austeri cyathus assumtus, dum ne amplius id, interposito tempore aliquo, quam ter aut quater fiat: item laseris optimi paulum devorare opus est; porri vel marrubii succum assumere; scillam delingere; acetum ex ea, vel certe acre sorbere, aut cum spica allii contriti duos vini cyathos. Utilis etiam in omni tussi est peregrinatio, navigatio longa[*](cf. III, 22), loca maritima, natationes: cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica; interdum acer, ut lac cum allio coctum; sorbitiones quibus laser sit adjectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit; ovum sorbile sulphure adjecto;. potui primum aqua calida, deinde invicem aliis diebus haec, aliis vinum.

Magis terreri potest aliquis, quum sanguinem exspuit: sed id modo minus, modo plus periculi habet. Exit modo ex gingivis, modo ex ore: et quidem ex hoc interdum copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio; ita ut nihil : verum ut ex naribus, sic ex ore aliquando prorumpit. Atque interdum sanguis profluit, interdum simile aquae quiddam, in qua caro recens lota est. Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata; sed aut ore venae alicujus adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente. Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus, neque quidquam ut ex ulcere . Aliquando vero, gutture et arteriis (id est, aspera arteria)

p.134
exulceratis, frequens tussis sanguinem quoque extundit: interdum etiam fieri solet, ut aut ex pulmone, aut ex pectore, aut ex latere, aut ex feratur: saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondet, hunc exspuunt. Auctoresque medici sunt, vel exesa parte aliqua sanguinem exire, vel rupta, vel ore alicuius venae patefacto. Primam διάβρωσιν, secundam ῤῆξιν, tertiam ἀναστόμωσιν appellant. Ultima minime nocet; prima gravissime. Ac saepe quidem evenit, ut sanguinem pus sequatur[*](cf. Aph. VII, 15 et 82). Interdum autem, qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad valetudinem profuit. Sed si sequuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita varia et periculosa genera morborum sunt. Si vero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est. Neque ignorari oportet, iis quibus fluere sanguis solet, aut quibus dolet spina, coxaeve, aut post cursum vehementem, vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium: idque per urinam redditum ipsam quoque lassitudinem solvere: ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in ejus urina nihil novavit: neque vomitum hujus afferre periculum, etiam quum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit: et ex toto nullum nocere qui in corpore robusto, neque nimius est, neque tussim aut calorem movet. Haec pertinent ad universum: nunc ad ea loca, quae proposui, veniam. Si ex gingivis exit, portulacam manducasse satis est; si ex ore, continuisse eo merum vinum: si parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est, impetum ejus, admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere: si id mulieri, cui menstrua non feruntur, evenit, eamdem cucurbitulam incisis inguinibus ejus admovere. At si ex faucibus, interioribusve partibus processit, et metus major est, et cura major adhibenda. Sanguis mittendus est; et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque, et quotidie paulum aliquid: protinus autem debet sorbere vel acetum, vel cum ture plantaginis aut porri succum; imponendaque extrinsecus supra id quod dolet, lana succida ex aceto est, et
p.135
id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat. Id Asclepiades, adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuit[*](cf. Cael. Aur. Chron. II, 13). Sed id saepe commode respondere experimenta testantur. Neque tamen pluribus locis deligari necesse est: sed satis est infra inguina, et super talos, summosque humeros, etiam brachia. Tum, si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex iis, quae alvum adstringunt, decoctum sit: at si abest , vel elota alica, vel panis ex aqua frigida, et molle quoque ovum dari potest; potui vel idem quod supra scriptum est, vel vinum dulce, vel aqua frigida. Sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse. Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput hujus quoque cubantis sublime esse debet; recteque tondetur. Facies saepe aqua frigida fovenda est. At inimica sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori injecta, etiam frictiones; ubi bene sanguis conquievit. Tum vero incipiendum est a brachiis, cruribusque; a thorace abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritimis; per aestatem mediterraneis opus est[*](cf. cap. 10, fine.)

Faucibus subest stomachus; in quo plura longa vitia incidere consuerunt. Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio afficit; interdum pituita, interdum bilis oritur; frequentissimumque ejus malum est, quo resolvitur; neque ulla re magis aut afficitur, aut corpus afficit. Diversa autem, ut vitia ejus, sic etiam remedia sunt. Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus est; imponendusque pulvis cum oleo, et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt, et emolliunt. Potui, nisi quid obstat, gelida aqua praestanda. Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae; neque incidere cutem necesse est: prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima.

p.136
Interponenda abstinentia est. Utilis in jejuno potio est , vel hyssopi, aut rutae. Exercitatio primo lenis, deinde major adhibenda est; maximeque quae superiores partes moveat: quod genus in omnibus stomachi vitiis aptissimum est. Post exercitationem opus est unctione, frictione; balneo quoque nonnumquam, sed rarius; interdum alvi ductione; cibis deinde calidis, neque inflantibus; eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri. Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo sanus utatur: nam redit huic imbecillitas sua, nisi iisdem defenditur bona valetudo, quibus reddita est. At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt, quies, abstinentia, lana circumdata, in jejuno absinthium. Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est: deinde cibis quidem utendum est modicis; imponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt, et emolliunt: deinde, his detractis, utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquias digerant: interdum alvus ducenda: adhibenda exercitatio, et cibus plenior. At si exulceratio stomachum infestat, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt. Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda; adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem; omnia acria atque acida removenda; vino, si febris non est, dulci, aut, si id inflat, certe leni utendum; sed neque praefrigido, neque nimis calido. Si vero pituita stomachus impletur, necessarius modo in jejuno, modo post cibum vomitus est: utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio: nihil edendum bibendumque, nisi calidum; vitatis tantum iis quae pituitam contrahere consuerunt. Molestius est, si stomachus bile vitiosus est. Solent autem ii, qui sic tentantur, interpositis quibusdam diebus, hanc, et quidem, quod pessimum est, atram vomere. His recte alvus ducitur; potiones ex absinthio dantur; necessaria gestatio, navigatio est; si fieri potest, ex nausea vomitus; vitanda cruditas; sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, vinum austerum. Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est quum cibi non tenax est, soletque
p.137
desinere ali corpus, ac sic tabe consumi. Huic generi inutilissimum balneum est; lectiones, exercitationesque superioris partis necessariae; item unctiones frictionesque. His perfundi frigida, atque in eadem natare; canalibus ejusdem subjicere et stomachum ipsum, et magis etiam a scapulis id quod contra stomachum est; consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Simbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque assumendi sunt frigidi, qui potius difficulter concoquuntur, quam facile vitiantur. Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam concoquunt. Ex quo colligi potest, neque avem, neque venationem, neque piscem dari debere, nisi generis durioris. Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum, meracum, potissimum , vel allobrogicum, aliudve, quod et austerum et resina conditum sit; si id non est, quam asperrimum, maximeque signinum. Si cibus non continetur, danda aqua, et eliciendus plenior vomitus est, iterumque dandus cibus; et tum admovendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae, ibique duabus aut tribus horis continendae sunt. Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana succida, vel spongia ex aceto, vel cataplasma, quod refrigeret: perfricanda vero non diu, sed vehementer brachia et crura, ct calefacienda. Si plus doloris est, infra praecordia quatuor digitis cucurbitula utendum est; et protinus dandus panis ex posca frigida: si non continuit, post vomitum leve aliquid ex iis, quae non aliena stomacho sint: si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini, singulis interpositis horis, donec stomachus consistat. Valens etiam medicamentum est radiculae succus: valentius, acidi punici mali, cum pari modo succi, qui ex dulci punico malo est, adjecto etiam intubi succo, et mentae, sed hujus minima parte; quibus tantumdem', quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optimae miscetur; id enim plus quam vinum ad comprimendum stomachum potest. Supprimendus autem vomitus est, qui per se venit, et si nausea est. Sed si coacuit intus cibus, aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, ejiciendus est; protinusque, cibis assumtis iisdem, quos proxime posui, stomachus restituendus.
p.138
Ubi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra praecepta sunt.