De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Ex torminibus interdum intestinorum laevitas oritur; qua continere nihil possunt, et quidquid assumtum est, protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat. In hoc utique adhibere oportet comprimentia; quo facilius tenendi aliquid intestinis vis sit. Ergo et super pectus ponatur sinapi; exulcerataque cute, quod humorem evocet: et ex verbenis decocta in aqua desideat: et cibos potionesque assumat, quae alvum adstringant: et frigidis utatur perfusionibus. Oportet tamen prospicere, ne, simul his omnibus admotis, vitium contrarium per immodicas inflationes oriatur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt, aliquibus quotidie adjectis. Et quum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quoties libet desidere, sed quoties necesse est; ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes affectus pertinet, in hoc maxime servandum est; ut, quum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quidquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet: deinde, si omnia ista fastidiet. ad excitandam cibi cupiditatem, interponatur aliquid minus, utile, sed magis gratum. Exercitationes et frictiones huic quoque morbo necessariae sunt; et cum his sol, ignis, balneum, vomitus, ut Hippocrati visum est[*](Hipp. De affect. §. 23, 24), etiam albo veratro, si cetera parum proficient, evocatus.

Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant alvum; hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur: atque interdum latos eos, qui pejores sunt, interdum teretes videmus. Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum, aut cortex mori decoctus sit; aut cui adjectum

p.150
sit contritum vel hyssopum, vel piperis acetabulum, vel scammoniae paulum; vel etiam pridie, quum multum allium ederit, vomat: posteroque die mali punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars supersit; huc adjiciat nitri paulum, et jejunus bibat. Interpositis deinde tribus horis, duas potiones sumat. At aquae, vel muriae durae sit adjecta: tum desideat subjecta calida aqua in pelve. Si vero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt, et quaedam leviora; ut contritum semen urticae, aut brassicae, aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem, vel absinthium decoctum, vel hyssopum ex aqua mulsa, vel nasturtii semen cum aceto contritum. Edisse etiam et lupinum, et allium prodest; vel in alvum oleum subter dedisse.