De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Is autem morbus, qui in intestine pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui. Vehemens fit inflatio, vehementes dolores, dextra magis parte: intestinum, quod verti videtur, prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit; et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut vitae spatio nihil demat. Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet; sed primo lenia, deinde validiora; simulque frictione ad extremas partes, id est crura brachiaque materiam evocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est etiam medicamentum ejus rei causa comparatum. Id se reperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum: sed impositum quoque extrinsecus, digerendo spiritum, dolorem levat. Nisi finito vero tormento, recte neque cibus, neque potio assumitur. Quo victu sit utendum iis, qui hoc genere tentantur, jam mihi dictum est.

Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueverunt: δυσεντερία graece vocatur. Intus intestina exulcerantur: ex his cruor manat; iisque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi mucosis excernitur: interdum simul quaedam carnosa descendunt[*](cf. Aph. IV, 26): frequens dejiciendi cupiditas, dolorque

p.148
in ano est: cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur: atque eo quoque tormentum intenditur: idque post tempus aliquod levatur; exiguaque requies est: somnus interpellatur: febricula oritur: longoque tempore id malum, quum inveteraverit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat. Oportet in primis conquiescere; siquidem omnis agitatio exulcerat: deinde jejunum sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adjecta: imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimant; quod in superioribus ventris morbis non expedit: quotiesque desedit, subluere aqua calida in qua decoctae verbenae sint: portulacam vel coctam, vel ex dura muria edisse. Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel ptisanae cremorem, vel lac, vel adipem liquatam, vel medullam cervinam, vel oleum, vel cum rosa butyrum, vel cum eadem album crudum ex ovis, vel aquam in qua lini semen decoctum sit; vel, si somnus non accedit, vitellos cum aqua in qua rosae floris folia cocta sint. Levant enim dolorem haec, et mitiora ulcera efficiunt; maximeque utilia sunt, si cibi quoque sequutum fastidium est. Themison muria dura quam asperrima sic utendum memoriae prodidit. Cibi vero esse debent, qui leniter ventrem adstringant. At ea, quae urinam movent, si id consequuta sunt, in aliam partem humorem avertendo, prosunt; si non sunt consequuta, noxam augent: itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida, vel ea quae ipsa quoque adstringat, dari debet: si non est, vinum leve, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia juverunt, vetusque jam vitium est, aquae bene frigidae potio assumta ulcera adstringit, et initium secundae valetudinis facit. Sed ubi venter suppressus est, protinus ad calidam potionem revertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies, pessimique odoris descendere: solet purus sanguis profluere. Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet; tum deinde eadem infundi, quae supra comprehensa sunt. At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.