De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Est autem aliud levius omnibus proximis, de quibus supra dictum est, quod τεινεσμόν Graeci vocant. Id neque acutis, neque longis morbis annumerari debet; quum et facile tollatur, neque umquam per se jugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est; aeque dolor ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae mucisque similia, interdum etiam leviter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta. Desidere oportet in aqua calida; saepiusque ipsum anum nutrire; cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id quod τετραφάρμαχον Graeci vocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum, et ita appositum; eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eaedem verbenae decoctae, ut inferiores partes foveantur. Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigidae propior; ratio victus talis, qualem in torminibus supra praecepimus[*](cf. cap. 22).

p.151

Levior etiam, dum recens, dejectio est; ubi et liquida alvus, et saepius quam ex consuetudine fertur, atque interdum tolerabilis dolor est, interdum gravissimus; idque pejus est. Sed uno die fluere alvum saepe pro valetudine est: atque etiam pluribus, dum febris absit, et intra septimum diem id conquiescat. Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spatium periculosum est: interdum enim tormina ac febriculas excitat, viresque consumit. Primo die quiescere satis est; neque impetum ventris prohibere; si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere: si mansit, abstinere non solum a cibo, sed etiam a potione; postero die, si nihilo minus liquida alvus est, aeque conquiescere; paulum adstringentis cibi sumere; tertio die in balneum ire; vehementer omnia praeter ventrem perfricare; ad ignem lumbos, scapulasque admovere; cibis uti, sed ventrem contrahentibus; vino non multo, meraco; si postero quoque die fluet, plus edisse, sed vomere; et ex toto, donec conquiescat, contra siti, fame, vomitu niti. Vix enim fieri potest, ut, post hanc animadversionem, alvus non contrahatur. Alia via est ubi velis supprimere: coenare, deinde vomere: postero die in lecto conquiescere; vespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibram ex vino mero sumere; tum assum aliquid, maximeque avem; et postea vinum idem bibere aqua pluviatili mixtum: idque usque quintum diem facere, iterumque vomere. Frigidam autem assidue potionem esse debere, contra priores auctores Asclepiades affirmavit, et quidem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius, an frigida utatur. Interdum autem evenit, ut id pluribus diebus neglectum, curari difficilius possit. A vomitu oportet incipere: deinde postero die vespere tepido loco ungi; cibum modicum assumere, vinum meracum quam asperrimum; impositam super ventrem habere cum cerato rutam. In hoc autem affectu corporis neque ambulatione, neque frictione opus est: vehiculo sedisse, vel magis etiam

p.152
equo, prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si vero etiam medicamentis utendum est, aptissimum est id quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande vas conjicienda sunt pira atque mala silvestria: si ea non sunt, pira tarentina viridia, vel signina, mala , vel amerina, [*](pira?) myrapia[*](cf. Colum. XII, 10; Plin. XXIII, 1, 21); hisque adjicienda sunt cotonea, et cum ipsis corticibus suis punica, sorba, et quibus magis utimur, et torminalia, sic, ut haec tertiam ollae partem teneant: tum deinde ea musto implenda est; coquendumque id, omnia quae indita sunt, liquata, in unitatem quamdam coeant. Id gustui non insuave est; et, quandocumque opus est, assumtum leniter, sine ulla stomachi noxa, ventrem tenet. Duo aut tria cochlearia uno die sumsisse, satis est. Alterum valentius genus: myrti baccas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, ejusque cyathum sorbere. Tertium, quod quandocumque fieri potest: malum punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas quae inter ea fuerunt, iterum conjicere: tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere: deinde malum ipsum super prunam imponere; quod, dum humor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, removere oportet, extractumque cochleari, quod intus est, edisse. Aliquibus adjectis, majus momentum habet: itaque etiam in piperatum conjicitur, misceturque cum sale et pipere, atque ex his edendum est. Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo vetere coctum sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto assumta, efficacia sunt: atque ea aqua in qua vel palmulae, vel malum cotoneum, vel arida sorba, vel rubi decocti sint; quod genus significo, quoties potionem dandam esse dico, quae adstringat. Tritici quoque hemina in vino amineo austero decoquitur; idque triticum jejuno ac sitienti datur; superque id vinum id sorbetur: quod jure valentissimis medicamentis annumerari potest. Atque etiam potui datur vinum signinum, vel resinatum austerum, vel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis punicum malum, vinoque tali miscetur: idque vel merum
p.153
sorbet aliquis, vel bibit mixtum. Sed medicamentis uti, nisi in vehementibus malis, supervacuum est.