Stomachus lateribus cingitur; atque in his quoque vehementes dolores esse consuerunt. Initium vel ex frigore, vel ex ictu, vel ex nimio cursu, vel ex morbo est: sed interdum malum intra dolorem est, isque modo tarde, modo celeriter solvitur; interdum ad perniciem quoque procedit, oriturque acutus morbus, qui πλευριτιχόσ a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit: et per hanc , si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis, sanguis. Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur: idque primo vitio gravius, secundo tolerabilius est. Remedium vero est magni et recentis doloris, sanguis missus. At, sive levior, sive vetustior casus est, vel supervacuum, vel serum id auxilium est; confugiendumque ad cucurbitulas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus imponitur, ulcera pustulasque excitet; et tum medicamentum, quod humorem illuc citet. Praeter haec circumdare primum oportet latus hapso lanae ; deinde, quum paulum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si vetustior dolor remanet, novissime resina imposita discutitur. Utendum cibis potionibusque calidis; vitandum frigus: inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulphure perfricare; si levata tussis est, leni lectione uti; jamque et acres cibos, et vinum meracius assumere. Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adjuvet. Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animadvertenda sunt: ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio, eaque ex ptisana potissimum, aut jus in quo porrus cum pullo
p.139
gallinaceo coctus sit; idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per vires licebit; potui vero aqua mulsa, in qua hyssopum, aut ruta decocta sit. Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione levatae febris apparebit; sic, ut in remissione quam maxima dentur: cum eo tamen, ut sciamus non esse ejus generis tussi aridas fauces committendas: saepe enim, ubi nihil est quod
, continuatur, et strangulat. Ob quam causam dixi etiam pejus id genus esse tussis, quod nihil, quam quod pituitam moveret. Sed hic vinum sorbere, ut supra praecepimus, morbus ipse non patitur: in vicem ejus cremor ptisanae sumendus est. Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paulum is se remisit, alimenta pleniora, et vini quoque aliquid dari potest: dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus , aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die; posteroque cum cibo vini paulo plus assumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est
[*](cf. cap. 10), vini cyathos sorbere: sed in hoc genere valetudinis dulce, vel certe lene commodius est. Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est.
A compagine corporis ad viscera transeundum est; et in primis ad pulmonem veniendum; ex quo vehemens et acutus morbus oritur, quem περιπνευμονιχόν Graeci vocant. Ejus haec conditio est: pulmo totus afficitur: hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi, quam doloris habet. Oportet, si satis validae vires sunt, sanguinem mittere: si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere. tum, si satis valet, gestando aegrum digerere: si parum, intra domum tamen dimovere; potionem autem hyssopi dare, cum quo
p.140
ficus arida sit incocta; aut aquam mulsam, in qua vel hyssopum, vel ruta decocta sit; frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leniter contra pulmonem; idque his quotidie facere. Quod ad cibum vero pertinet, huic nec salsis opus est, neque acribus, neque amaris, neque alvum adstringentibus, sed paulo lenioribus. Ergo primis diebus danda est sorbitio ptisanae, vel alicae, vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota alica ex aqua mulsa: potui deinde non solum pura aqua, sed etiam mulsa egelida, aut, si aestas est, etiam frigida; nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die, increscente morbo, dare satis est: ubi in incremento constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si vires desunt, adjuvandae sunt aqua mulsa. Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta, vel ea, quae simul et reprimunt, et emolliunt: prodest impositus super pectus sal bene contritus, cum cerato mixtus; quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat. Utile etiam aliquod malagma est ex iis, quae materiam trahunt
[*](cf. Hippoc. Vict. rat. in acutis § 7). Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paulum levatus est, ter aut quater die, fenestris aliquantum apertis, purum aerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a vino abstinere; gestatione, frictione uti; sorbitionibus et prioribus cibis adjicere, ex
porrum, ex came ungulas, et summa trunculorum atque pisciculos sic, ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.
Alterius quoque visceris morbus, id est jecinoris, aeque modo longus, modo acutus esse consuevit: ἡπατιχόν Graeci vocant. Dextra parte sub vehemens dolor est; idemque ad latus dextrum, et ad jugulum, humerumque partis ejusdem pervenit; nonnumquam manus quoque dextra
p.141
torquetur; horror validus est; ubi male est, bilis evomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt. Longioris vero, ubi suppuratio in
est; dolorque modo finitur, modo intenditur; dextra parte praecordia dura sunt, et tument; post cibum major spiritus difficultas est; accedit maxillarum quaedam resolutio. Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt; pectus atque humeri, circaque jugulum utrumque extenuatur. Initio sanguinem mittere optimum est; tum venter solvendus est, si non potest aliter, per nigrum veratrum: imponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida, quae diducant; quibus recte iris vel absinthium adjicitur: post haec malagma. Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi, et qui non multum alunt, et fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt; praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces. Utilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hyssopum, nepeta, anisum, sesamum, lauri baccae, pini flos
[*](folia? cf. Cael. Aurel. Chronic. III, 4; Diosc. I, 74), herba sanguinalis, menta, ex malo cotoneo medium, columbae jecur recens et crudum: ex quibus quaedam per se esse, quaedam adjicere vel sorbitioni, vel potioni licet; sic tamen, ut parce assumantur. Neque alienum est, absinthium contritum ex melle et pipere, ejusque catapotium quotidie devorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis jecur laedit. Frictionibus utendum in extremis partibus; vitandus omnis labor, omnis vehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, jactus, cursus inimica sunt. Perfusio corporis multa prodest ex aqua, si hiems est, calida; si aestas, tepida: item liberalis unctio, et in balneo sudor. Si vero jecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt, et ipsam vomicam adurunt.