De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

At lienis, ubi affectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est, et prementi renititur; venter intentus est; aliquis etiam in cruribus tumor est; ulcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt[*](cf. Hipp. Intern. affect. § 31); in intenta ambulatione, cursuque dolor et quaedam difficultas est. Hoc vitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est; habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Unctiones, frictionesque, et sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt; item lac et caseus: acida autem maxime conveniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam, quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta, vel oleae ex muria dura; tinctae in aceto lactucae intubique, ex eodem betae, ex sinapi asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, ejusdem generis venatio. Potui vero jejuno dari debet absinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim vel praecipue lienem coercet. Quod animadversum est in iis animalibus, quae apud hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari vinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae movendae sunt. Praecipueque ad id valet vel trifolii semen, vel cuminum, vel apium, vel serpyllum, vel cytisus, vel portulaca, vel nepeta, vel thymum, vel hyssopum, vel satureia: haec enim inde commodissime videntur humorem educere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur: praecipueque eruca et nasturtium lienem extenuant. Imponenda quoque extrinsecus sunt, quae levent. Fit ex unguento et palmulis; fit ex lini et nasturtii semine, quo vinum et oleum adjicitur: fit ex cupresso viridi et arida ficu: fit ex sinapi, cui sevi hircini a renibus quarta pars ponderis adjicitur, teriturque in sole, et protinus imponitur. Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo assumere, et muriam ejus cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam, vel corticem

p.143
ejus cum furfuribus, aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.

At renes ubi affecti sunt, diu male habent. Pejus est, si frequens biliosus vomitus accedit. Oportet conquiescere; cubare molliter; solvere alvum; si aliter non respondet, .m ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum, neque potionem frigidam assumere; abstinere ab omnibus salsis, acribus, acidis, pomis; bibere liberaliter; adjicere modo cibo, modo potioni piper, porrum, ferulam, album papaver, quae maxime inde urinam movere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa. Si vero dolor tantum levandus est, ejusdem cucumeris semina triginta, iidem nuclei viginti, nuces graecae quinque, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata injiciuntur; maximeque ea, quae humori extrahendo sunt.

A visceribus ad intestina veniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia. Primoque facienda mentio est cholerae[*](cholera nostras); quia commune id stomachi atque intestinorum vitium videri potest; nam simul et dejectio et vomitus est; praeterque haec inflatio est, intestina torquentur, supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra, vel varia. Ergo eo nomine morbum hunc χολέραν Graeci nominarunt. Praeter ea vero, quae supra comprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit: quibus concurrentibus

p.144
non mirum est, si subito quis moritur. Neque tamen ulli morbo minori momento succurritur. Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet, et vomere. Vix umquam sic non vomitus sequitur; sed etiam si non incidit, miscuisse tamen novam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est, vomitum esse suppressum. Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est. Si vero tormina sunt, oportet frigidis et humidis fomentis stomachum fovere; vel si venter dolet, iisdem egelidis sic, ut venter ipse mediocriter calentibus juvetur. Quod si vehementer et vomitus, et dejectio, et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est: admovendumque naribus est pulegium ex aceto; vel polenta vino , vel menta secundum naturam est. At quum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad vinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum; vel polenta adjecta, vel infracto pane, quem ipsum quoque assumere expedit; quotiesque aliquid aut stomachus, aut venter effudit, toties per haec vires restituere. Erasistratus primo tribus vini guttis, aut quinis aspergendam potionem esse dixit; deinde paulatim merum adjiciendum[*](cf. Cael. Aur. Acut. III, 21). Is, si et ab initio vinum dedit, et metum cruditatis sequutus est, non sine causa fecit: si vehementem infirmitatem adjuvari posse tribus guttis putavit, erravit. At si inanis est homo, et crura ejus contrahuntur, interponenda potio absinthii est. Si extremae partes corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superimponendum. Ubi is constitit, dormire oportet: postero die utique a potione abstinere: die tertio in balneum ire: paulatim se cibo reficere, somnoque quisquis facile acquiescit; **itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est: tum cibis, vinoque utendum est.