Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae vel spem, vel periculum ostendant. Ex vesica dolenti, si purulenta urina processit, inque ea laeve et album subsedit, metum detrahit[*](Progn. § 19). In pulmonis morbo, si sputo ipse levatur dolor, quamvis id purulentum est, tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere[*](cf. Progn. § 15). Neque inter initia terreri convenit, si protinus sputum mixtum est rufo quodam, et sanguine, dummodo statim edatur[*](cf. Progn. § 14). Laterum dolores, suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur[*](Aph. V, 15; Coac. 398). Si in vomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis: id enim malum in tunica est[*](Aph. VII, 45). Ex suppurationibus vero eae
p.45
tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur, et acuuntur
[*](Progn. § 7): et ex iis quae intus procedunt, eae leviores, quae contra se cutem non afficiunt, eamque et sine dolore, et ejusdem coloris, cujus reliquae partes sunt, sinunt esse
[*](Progn. § 7). Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est laeve, album, et unius coloris, sine ullo metu est
[*](Progn. § 7 et 18); et, quo effuso, febris protinus conquievit, desieruntque urgere cibi fastidium et potionis desiderium
[*](Progn. § 17). Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque factum pro rufo purulentum est, periculi minus est. At in tabe ejus, qui salvus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, ejusdemque coloris, sine pituita; eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat. Longe optimum est, febrem omnino non esse; secundum est, tantulam esse, ut neque cibum impediat, neque crebram sitim faciat
[*](Progn. § 17; Prorrh. II, § 7). Alvus in hac valetudine ea tuta est, quae quotidie coacta, eaque convenientia iis, quae assumuntur, reddit; corpus id, quod minime tenue, maximeque lati pectoris atque setosi est, cujusque cartilago exigua et carnosa est
[*](Prorrh. II, § 7). Super tabem, si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit, subitoque sanguis erupit, levari morbus solet: nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt; sed iisdem fere, nisi redit sanguis, vomica erumpit; quae quo cruentior, eo melior est
[*](Ibid. § 7). Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo supervenit: utique si firma viscera sunt; si spiritus facilis; si nullus dolor; si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est; si venter mollis; si nulla tussis; nulla sitis; si lingua, ne per somnum quidem inarescit; si cibi cupiditas est; si venter medicamentis movetur; si per se excernit mollia et figurata; si extenuatur
[*](cf. III, 21); si urina, et vini mutatione, et epotis aliquibus medicamentis, mutatur; Si corpus sine lassitudine est, et morbum facile sustinet: siquidem in quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona spe est
[*](Prorrh. II, § 5). Articulorum vero vitia, ut podagrae chiragraeque, si juvenes
p.46
tentarunt, neque callum induxerunt, solvi possunt: maximeque torminibus leniuntur, et quocumque modo venter fluit
[*](Ibid. § 8). Item morbus comitialis ante pubertatem ortus, non aegre finitur
[*](cf. Aph. V, 7): et in quo ab una parte corporis venientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusve initium fieri; deinde a lateribus; pessimum inter haec a capite
[*](Ibid. § 9). Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per dejectiones excernuntur. Ipsa autem dejectio sine ulla noxa est, quae sine febre est; si celeriter desinit; si contrectato ventre nullus motus ejus sentitur; si extremam alvum spiritus sequitur. Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones hujus morbi absint: adeo ut etiam gravida mulier, non solum servari possit, sed etiam partum reservare
[*](Prorrh. II, §22). Prodestque in hoc morbo, si jam aetate aliquis processit
[*](cf. Aph. II, 45). Contra intestinorum laevitas facilius a teneris aetatibus depellitur; utique si ferri urina, et ali cibo corpus incipit. Eadem aetas prodest, et in coxae dolore, et humerorum, et in omni resolutione nervorum. Ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et facile, et mature sanatur: resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest. Oris resolutio etiam alvo cita finitur. Omnisque dejectio lippienti prodest
[*](Aph. VI, 17; Coac. 220). At varix ortus, vel per ora venarum subita profusio sanguinis, vel tormina, insaniam tollunt
[*](Aph. VI, 21). Humerorum dolores, qui ad scapulas vel manus tendunt, vomitu atrae
solvuntur: et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est
[*](Prorrh. II, § 40). Singultus sternutamento finitur
[*](Aph. VI, 13). Longas dejectiones supprimit vomitus
[*](Aph. VI, 15). Mulier sanguinem vomens, profusis menstruis, liberatur
[*](Aph. V, 32). Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat. Quae locis laborat, aut difficulter partum edit, sternutamento levatur. Aestiva quartana fere brevis est
[*](Aph. II, 25). Cui calor et tremor est, saluti
est
[*](Coac. 129). Lienosis bono tormina sunt
[*](Aph. VI, 48). Denique ipsa febris, quod maxime mirum videri potest, saepe praesidio est;
p.47
nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit
[*](Aph. VI, 40); et
dolori succurrit
[*](Aph. VII 42); et nervorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit
[*](Aph. IV, 57; Coac. 346); et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem movet, levat
[*](Aph. VI, 44; Coac. 465). At dolores capitis, quibus oculorum caligo, et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione, vel fortuita, vel etiam petita submoventur. Si capitis ac frontis dolores ex vento, vel frigore, aut aestu sunt, gravedine et sternutamentis finiuntur
[*](Prorrh. II, §30). Febrem autem ardentem, quam Graeci χαυσώδη vocant, subitus horror exsolvit
[*](Aph. IV, 58; Coac. 132). Si in febre aures obtusae sunt, si sanguis e naribus fluxit, aut venter resolutus est, illud malum desinit ex toto
[*](Aph. IV, 60; Coac. 207). Nihil plus adversus surditatem, quam biliosa alvus potest
[*](Aph. IV, 28; Coac. 617). Quibus in fistula urinae minuti abscessus, quos φύματα Graeci vocant, esse coeperunt, iis, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur
[*](Aph. IV, 82; Coac. 463). Ex quibus quum pleraque per se proveniant, scire licet, inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse.
Contra, si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quidquam reddit, malum atque mortiferum est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum[*](Progn. § 19). In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit, et ultra septimum mansit, periculosum est[*](cf. Progn. § 15); quantoque magis mixtos, neque inter se diductos colores habet, tanto deterius. Et tamen nihil pejus est, quam sincerum id edi, sive rufum est, sive cruentum, sive album, sive glutinosum, sive pallidum, sive spumans: nigrum tamen pessimum est[*](cf. Progn. § 14). In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio; etiam, quod alias salutare habetur, sternutamentum: periculosissimumque est, si haec sequuta subita dejectio est[*](cf. Aph. VI, 16). Fere vero quae in pulmonis, eadem in lateris doloribus, et mitiora signa, et asperiora esse consuerunt. Ex jecinore si pus cruentum exit, mortiferum est[*](cf. Coac. 442). At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt,
p.48
sic ut exteriorem quoque cutem decolorent: ex iis deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, quae maximae, quaeque planissimae sunt
[*](cf. p. 45, 1. 2). Quod si, ne rupta quidem vomica, vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quieverit, tamen repetit; item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est. Atque ex iis quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur: ex ceteris juniores
[*](cf. Progn. § 15). At in tabe sputum mixtum purulentum, febris assidua, quae et cibi tempora eripit, et siti affligit, in corpore tenui periculum subesse testantur. Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt
[*](cf. Aph. V, 12; Coac. 428); ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in sputis odor foedus est; maximeque ubi post haec orta dejectio est, protinus moritur: utique si tempus autumni est, quo fere, qui cetera parte anni traxerunt, resolvuntur
[*](cf. Aph. III, 10). Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desiisse, mortiferum est
[*](Aph. VII, 16). Solet etiam in adolescentibus is morbus ex vomica fistulave oriri: qui non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae valetudinis
sunt. Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines, aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt
[*](Prorrh. II, § 7). Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat, neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est
[*](Aph. VI, 51); magis si, cum alvus cita non antecesserit, palpebrae dormientis non coeunt, sed album oculorum apparet
[*](cf. Progn. § 2). Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum. At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur: utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsequuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit
[*](Aph. VI, 35 et VII, 47): item, si sanguis sursum deorsumque erupit, et aqua medium corpus implevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus assurgunt. Hi tutiores quidem sunt, quam qui supra comprehensi sunt, si attendunt; sed fere fiducia secundae
p.49
valetudinis opprimuntur. Illud jure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et affligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur. Nam, sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coiit, simul id omne effudisse, aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est
[*](Aph. VI, 27). Articuli vero cui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur: quaeque eorum vitia vel in senectute coeperunt, vel in senectutem ab adolescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur. Morbus quoque comitialis post annum quintum et vicesimum ortus aegre curatur; multoque aegrius is, qui post quadragesimum annum coepit; adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix quidquam in medicina sit
[*](Prorrh.11, § 9). In eodem morbo, si simul totum corpus afficitur, neque ante in partibus aliquis venientis mali sensus est, sed homo ex improvise concidit, cujuscumque is aetatis est, vix sanescit: si vero
mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est. Dejectionibus quoque si febris accessit; si inflammatio jecinoris, aut praecordiorum, aut ventris; si immodica sitis; si longius tempus; si alvus varia; si cum dolore est, etiam mortis periculum subest: maximeque si inter haec tormina esse coeperunt. Isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida ejusmodi casu rapi potest; atque etiamsi ipsa convaluit, partum tamen perdit
[*](cf. Aph. V, 34). Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt
[*](cf. Aph. IV, 24); aut si sub his, extenuate jam corpore, subito nigra alvus profluxit. At intestinorum laevitas periculosior est, si frequens dejectio est; si venter omnibus horis et cum sono, et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu; si quod excernitur, aut crudum est, aut nigrum, et, praeter id, etiam laeve, et mali odoris; si sitis urget; si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia
liquor omnis non in vesicam, sed in intestina descendit—glossema?—); si os exulceratur, si rubet facies, et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus; si cibi et ambulationis cupiditas non est. Inter quae
p.50
quum evidens mors sit, multo evidentior est, si jam longum quoque id vitium est; maximeque si etiam in corpore senili est. Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium, mala sunt. At in morbo arquato, durum fieri jecur, perniciosissimum est
[*](Aph. VI, 42). Quos lienis male habet, si tormina prehenderunt, deinde versa sunt vel in aquam inter cutem, vel in intestinorum laevitatem, vix ulla medicina periculo subtrahit
[*](Aph. VI, 43; Coac. 457). Morbus intestini tenuioris, nisi resolutus est intra septimum diem, occidit
[*](cf. Aph. VI, 44; Coac. 465). Mulier ex partu, si cum febre vehementibus etiam et assiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est
[*](cf. Aph. V, 55). Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus viscera continentur, frequenter spirare, signum malum est. Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est: nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur; aut nisi sanguis ex aliqua parte prorupit; aut nisi in capite multa porrigo, totove corpore
ortae sunt. Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo pervagantur, modo per totum caput, modo in parte; aut sensus alicujus ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perveniunt. Et quum in iisdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsequuntur. In coxae vero doloribus, si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa; alvus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur, mucosum est; jamque aetas ejus hominis quadragesimum annum excessit; is morbus erit longissimus, minimeque annuus; neque finiri poterit, nisi aut vere, aut aestate. Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur. Quacumque vero parte corporis membrum aliquod resolutum est, si neque movetur, et emacrescit, in pristinum habitum non revertitur
[*](Prorrh. II, 39); eoque minus, quo vetustius id vitium est, et quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiems et autumnus: aliquid sperari
p.51
potest vere et aestate. Isque morbus mediocris vix sanatur; vehemens sanari non potest
[*](Aph. II, 42). Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit. Mulieri gravidae, si subito mammae
, abortus periculum est
[*](Aph. V, 37). Quae neque peperit, neque gravida est, si lac habet, a menstruis defecta est
[*](Aph. V, 39). Quartana autumnalis fere longa est: maximeque, quae coepit hieme appropinquante
[*](Aph. II, 25—cf. p. 46 1. 35). Si sanguis profluxit, deinde sequuta est dementia cum distentione nervorum, periculum mortis est
[*](Aph. V, 3 et VII, 9; Coac. 332): itemque, si medicamentis purgatum et adhuc inanem, nervorum distentio oppressit
[*](Aph. V, 4); aut si in magno dolore extremae partes frigent
[*](cf. Aph. VII, 26). Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio, spumante ore, detractus est
[*](Aph. II, 43). Alvus nigra, sanguini atro similis, repentina, sive cum febre, sive etiam sine hac est, perniciosa est
[*](Aph. IV, 21; Coac. 596).