De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Sed quum proposuerim signa, quae in omni adversa valetudine communia esse consueverunt; eo quoque transibo,

p.39
ut quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt, quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit, aut venturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternutamenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis, aut calor abundat, proximum est, ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus ejus decidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, hi vel capitis doloribus conflictantur, vel terram edunt[*](Prorrh. II, § 31). Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite, aut visceribus, aut alvo laborant. Si in continua febre puero venter nihil reddit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is assidue, metuenda nervorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque, tabem timendam esse testatur. Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet, aut subitam dejectionem, aut febriculam instare. Ubi pedes turgent, longae dejectiones sunt; ubi dolor in imo ventre et coxis est, aqua inter cutem instat; sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet[*](Progn. § 8). Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter nihil reddit, nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra, modo sinistra parte ventris, invicem oritur atque finitur. Sed a id malum proficisci videtur[*](Progn. § 8). Ejusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur, στρόφουσ Graeci nominant; coxaeque dolores manent: eaque neque tempore, neque remediis solvuntur. Dolor autem articulorum, prout in pedibus, manibusve, aut alia qualibet parte sic est, ut eo loco nervi contrahantur; aut si id membrum ex levi causa fatigatum, aeque frigido calidoque offenditur, podagram, chiragramve, vel ejus articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, dein fluere desiit, hi vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes graves habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur.
p.40
Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur[*](cf. Aph. V, 57). Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur, et desinunt: utique, si saepe tempora iisdem dolent, noctuque corpora insudant. Si frons prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu vehementes capitis dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicesimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet[*](Progn. § 21). Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet; magisque, si juvenis erit, per sanguinis profusionem; si senior, per suppurationem[*](Progn. § 21). Febris autem quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertitur[*](Progn. § 24). Cui fauces sanguine et interdiu et noctu replentur, sic, ut neque capitis dolores, neque praecordiorum, neque tussis, neque vomitus, neque febricula praecesserit, hujus aut in naribus, aut in faucibus ulcus vel hirudo reperietur[*](Prorrh. II, § 17). Si mulieri inguen[*](cf. III, 5) et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est[*](Ibid. § 24). Urina autem crassa, ex qua quod desidit, album est, significat circa articulos, aut circa viscera dolorem, metumque morbi esse[*](Ibid. § 4). Eadem viridis, aut viscerum dolorem, tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse, testatur[*](Ibid.). At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica, vel renes exulcerati sunt[*](Aph. IV, 75; — ad seq. cf. IV, 76, 79, 80, 81; VII, 34). Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat, et male olet, et interdum quasi arenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae, quaeque inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas, sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile, vel rufum, vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est. At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta
p.41
concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem interiores partes dolent, in eadem vesica vitium est. Calculosi vero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur, paulatimque; interdum etiam sine voluntate, destillat; eadem arenosa est[*](cf. Aph. IV, 79); nonnumquam aut sanguis, aut cruentum, aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo, dolorem levant. Gravitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est: atque ea cursu, omnique motu augentur. Quidam etiam, quum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis vicibus, implicant. Feminae vero oras naturalium suorum manibus admotis scabere crebro coguntur: nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urget, calculum sentiunt[*](cf. Aer, aq. et loc. 9). At qui spumantem sanguinem , his in pulmone vitium est[*](Aph. V, 13; Coac. 495). Mulieri gravidae sine modo fusa alvus elidere partum potest[*](Aph. V, 34). Eidem si lac ex mammis profluit, imbecillum est quod intus gerit: durae mammae, sanum illud esse, testantur[*](Aph. V, 52). Frequens singultus, et praeter consuetudinem continuus, jecur inflammatum esse significat[*](cf. Aph. VII, 17). Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum, vel rigor timeri potest: at si a priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor, vel insania exspectanda est[*](Aph. V, 65); interdum etiam ejusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alvi sequitur. Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem, aut tabes sequitur[*](Aph. VI, 12). Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit[*](Aph. V, 15; Coac. 398). At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est, atrae bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, his aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt; quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obversentur[*](Prorrh. II, § 35). At quibus magni lienes sunt, his gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit: quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his
p.42
nigrae cicatrices fiant[*](Ibid. § 36). Quibus causa doloris, neque sensus ejus est, his mens labat[*](cf. Aph. II, 6). Si in ventrem sanguis confluxit, ibi in pus vertitur[*](Aph. VI, 20). Si a coxis, et ab inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est[*](Progn. § 19). Quibus sine febre aliqua parte dolor, aut prurigo, cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Urina quoque quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.

Haec vero, quum sine febre quoque vel latentium, vel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit; atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicujus, quam sani fuit, sermo est, subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior[*](cf. Coac. 51): aut ubi raro quis et vehementer spirat, venasque concitatas habet, praecordiis duris et tumentibus. Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae; vel, nullo dolore substante, somnus ereptus, continuataque nocte et die vigilia; vel prostratum contra consuetudinem corpus in ventrem, sic ut ipsius alvi dolor id non coegerit; item, robusto adhuc corpore, insolitus dentium stridor, insaniae signa sunt[*](Progn. § 3). Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret, manente adhuc febre, subsedit, periculum affert primum furoris, deinde interitus[*](Ibid. § 18). Auris quoque dolor acutus, cum febre continua vehementique, saepe mentem turbat; et ex eo casu interdum intra septimum diem moriuntur; seniores tardius; quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt; ita sustinent, dum is affectus in pus vertatur[*](Progn. § 22). Suffusae quoque sanguine mulieris mammae, furorem venturum esse testantur[*](Aph. V, 40). Quibus autem longae febres sunt, his aut abscessus aliqui, aut articulorum dolores erunt[*](Aph. IV, 44; Coac. 115). Quorum faucibus in febre illiditur spiritus, instat his nervorum distentio[*](Aph. IV, 68). Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit; idque saepe intra septimum diem occidit: quod, nisi incidit, sequitur ut aliqua parte suppuret[*](Aph. V, 10; Coac. 361; Progn.§ 23).

p.43
Denique post alvi longam resolutionem, tormina[*](cf. Aph. VII, 23); post haec, intestinorum laevitas oritur[*](Aph. VII, 80, 81); post nimias destillationes, tabes; post lateris dolorem, vitia pulmonum[*](Aph. VII, 11; Coac. 391); post haec, insania[*](Aph. VII, 12); post magnos fervores corporis, nervorum rigor aut distentio[*](Aph. VII, 13); ubi caput vulneratum est, delirium[*](Aph. VII, 14); ubi vigilia torsit, nervorum distentio[*](cf. Aph. VII, 18); ubi vehementer venae super ulcera moventur, sanguinis profluvium[*](Aph. VII, 21).

Suppuratio vero pluribus morbis excitatur; nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit; in tamen: nam in senioribus ex ejusmodi morbo quartana fere nascitur[*](cf. Progu. § 24). Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicesimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adolescentibus; utique si inter principia aut oculorum caligo, aut capitis dolores fuerunt: sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit; aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris: sed tum in superioribus partibus fit abscessus[*](Progn. § 7); ac si inter ipsa viscera non fit, circa aures erumpit. Quumque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis, quam is, qui in ventre est; is, qui supra umbilicum, quam is, qui infra est[*](Progn. § 7). Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis, vel in articulis aliquid abscedit[*](Aph. IV, 31). Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint; exque eo casu plerumque infra transversum septum fit abscessus[*](Progn. § 12). Dolor etiam pulmonis, si neque per sputa, neque per sanguinis detractionem, neque per victus rationem finitus est, vomicas aliquas intus excitat[*](Progn. § 15), aut circa vicesimum diem, aut circa tricesimum, aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagesimum[*](Ibid.). Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis, aut inhorruit, aut gravitatem ejus partis sensit[*](Progn. § 16; Coac. 396). Sed hae vomicae modo a

p.44
pulmone, modo a contraria parte nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam afficit, dolorem inflammationemque concitat; ipsum calidius est; et si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo videtur. Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, eaque interdiu levior est, noctu increscit; multus sudor oritur; cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi ; oculi cavi sunt; malae rubent; venae sub lingua inalbescunt; in manibus fiunt adunci ungues; digiti, maximeque summi, calent; in pedibus tumores sunt; spiritus difficilius trahitur; cibi fastidium est; pustulae toto corpore oriuntur[*](Progn. § 17). Quod si protinus initio dolor et tussis fuit, et spiritus difficultas, vomica vel ante, vel circa vicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant; sed quo minus cito affecerint, eo tardius solventur[*](cf. Progn. § 17). Solent etiam in gravi morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consequuta, et reliquum corpus invaluit, pedes tamen decidunt[*](cf. Progn. § 9; Epid. III, 4).