De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.
Cognitis indiciis, quae nos vel spe consolentur, vel metu terreant, ad curationes morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae: communes, quae pluribus morbis opitulantur; propriae, quae singulis. Ante de communibus dicam: ex quibus tamen quaedam non aegros solum, sed sanos quoque sustinent; quaedam in adversa tantum valetudine adhibentur. Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicit[*](De flat. § 1), aut evocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, simulque aut durat, aut mollit. Quaedam non uno modo tantum, sed etiam duobus inter se non contrariis adjuvant. Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, dejectione, vomitu, frictione, gestatione, omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore. De quibus protinus dicam.