De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

8 Est etiam circa fauces malum, quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate spirandi consistit; sed haec dum modica est neque ex toto strangulat δύσπνοια appellatur; cum vehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, ἆσθμα: at cum accessit id quoque, quod aegre nisi recta cervice spiritus trahitur, ὀρθόπνοια. Ex quibus id, quod primum est, potest diu trahi: duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt, quod propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum exit; dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo revertitur; ad haec tussicula accedit.— Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id satis est, sed lacte venter quoque solvendus est, liquanda alvus, interdum etiam ducenda; quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius. Caput autem etiam in lecto sublime habendum est; thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuvandus est, et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino vel irino unguento. Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua vel hysopus cocta vel contrita capparis

v1.p.386
radix sit. Delingitur etiam utiliter aut nitrum aut nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum; simulque coquntur mel, galbanum, resina terebenthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet cotidie sub lingua liquatur: aut sulpuris ignem non experti P. zzz habrotoni P. zzz in vini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur. Est enim non vana opinio vulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere polentamque ex eo potioni aspergi; vel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse. Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum vino tenui, austero, nonnumquam vomitu. Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem; frictio multa praecipue inferiorum partium, vel in sole vel ad ignem, et per se ipsum et per alios usque ad sudorem.

9 In interiore vero faucium parte interdum exulceratio esse consuevit. In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur: volunt etiam vaporem calidum ore recipi. Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque vitio iam haerenti. Sed si bene vitari frigus potest, tuta illa praesidia; si metus eius est, supervacua sunt. Utique autem perfricare fauces periculosum est: exulcerat enim. Neque utilia sunt quae urinae movendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare quam supprimi melius est. Asclepiades multarum rerum,

v1.p.388
quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei lycium est, quod idem quoque aeque probat, vel porri vel marrubii sucus, vel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum. Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi vero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse convenit; aqua dari potest vel pura, vel in qua malum Cotoneum palmulaeve decoctae sint. Gargarizationes quoque lenes, sin hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt. Hoc genus neque auctum est et potest esse non longum: curationem tamen maturam, ne vehementer et diu laedat, desiderat.