De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

6 A capite transitus ad cervicem est, quae gravibus admodum morbis obnoxia est.

v1.p.376
Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem cervicem intendit. Primum Graeci ὀπισθότονον, insequentem ἐμπροσθότονον, ultimum τέτανον appellant, quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc evaserunt, sine periculum sunt.— Eadem omnia ratione curantur idque convenit --- Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit; quod quidam utique vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine. Verum hoc quam falsum est: neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex iis, quae in homine sunt, hic celerrime vel calescit vel refrigescit. Mitti vero necne debeat, ex iis intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt (II.10, 11). Utique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper vel laser; deinde opus est fomento umido et calido. Itaque plerique aqua calida multa cervices subinde perfundunt. Id in praesentia levat, sed oportuniores nervos frigori reddit, quod utique
v1.p.378
vitandum est. Utilius igitur est cerato primum liquido cervicem perunguere; deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum. Utilissimum tamen est umido sale fovere; quod quomodo fieret iam ostendi (II.17.9, 10; etiam.1). Ubi eo aliquid factum est, admovere ad ignem; vel si aestas est, in solem aegrum oportet; maximeque oleo veteri, si id non est, Syriaco si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio cum omnibus in homine vertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est. Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus. Cavendum vero praecipue frigus; ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino vel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo velare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia. Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit. Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur; eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda. Ubi levatus est dolor moverique cervix coepit, scire
v1.p.380
licet cedere remediis morbum. Sed diu vitandus cibus, quisquis mandendus est: sorbitionibus utendum itemque ovis sorbilibus aut apalis mollibus; ius aliquod adsumendum. At si bene processerit iamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula vel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus quam vinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.

7 Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consuevit. Nostri anginam vocant: apud Graecos nomen, prout species est. Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur: id συνάγχην vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est: id κυνάγχην vocant. Illa communia sunt: aeger non cibum devorare, non potionem potest, spiritus eius intercluditur. Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur: id παρασυνάγχην appellant.— Quicquid est, si vires patiuntur, sanguis mittendus est; si non abundat, secundum est ducere alvum. Cucurbitula quoque recte sub mento et circa fauces admovetur, ut id, quod strangulat, evocet. Opus est deinde

v1.p.382
fomentis umidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admovere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur; efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus. Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare; post haec palatum unguere vel felle taurino vel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam --- si piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, vel in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt, ut per ea vulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo victum esse. Si vero his morbus levatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adiuvat, si ex angustiore sede vitium transit in praecordiis orto scire licet fauces liberari. Quicquid autem eas levavit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde adsumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur. Vulgo audio, si quis pullum hirundinum ederit, angina toto anno non periclitari; servatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam
v1.p.384
mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse. Id cum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamvis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.