10 Tussis vero fere propter faucium exulcerationem est. Quae multis modis contrahitur: itaque illis restitutis ipsa finitur. Solet tamen interdum per se quoque male habere, et vix, cum vetus facta est, eliditur. Et modo arida est, modo pituitam citat.— Oportet hysopum altero quoque die bibere; spiritu retento currere, sed minime in pulvere, ac lectione uti vehementi, quae primo impedita tussi, post eam vincit; tum ambulare; deinde per manus
v1.p.390
quoque exerceri, et pectus diu perfricari; post haec quam pinguissimae ficus uncias tres super prunam incoctas esse. Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum vehementer perfricetur; item cucurbitulae pectori admotae; sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leviter exulceret; potio ex menta nucibusque Graecis et amylo; primoque adsumptus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis. At si sicca tussis est, cum vehementissime urget, adiuvat vini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat; item laseris quam optimi paulum devorare opus est; porri vel marrubii sucum adsumere; scillam delingere, acetum ex ea vel certe acre sorbere; aut cum spica alii contriti duos vini cyathos. Utilis etiam in omni tussi est peregrinatio, navigatio longa, loca maritima, natationes; cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica, interdum acer; lac cum alio coctum; sorbitiones, quibus laser sit adiectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit; ovum sorbile sulpure adiecto; potui primum aqua calida, deinde in vicem aliis diebus haec, aliis vinum.
11 Magis terreri potest aliquis, cum sanguinem expuit: sed id modo minus, modo plus periculi habet. Exit modo ex gingivis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio, ita ut nihil excreetur. Verum ut ex naribus aliquando,
v1.p.392
sic ex ore prorumpit. Atque interdum sanguis profluit, interdum simile aquae quiddam, in qua caro recens lota est. Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore venae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente. Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere excreatur. Aliquando vero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit: interdum etiam fieri solet, ut aut ex pulmone aut ex pectore aut ex latere aut ex iocinere feratur. Saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondit, hunc expuunt.
Auctoresque medici sunt vel exesa parte aliqua sanguinem exire, vel rupta, vel ore alicuius venae patefacto; primam διάβρωσιν, secundam Ῥῆξιν [σχασμόν], tertiam ἀάστόμωσιν appellant. Ultima minime nocet, prima gravissime. Ac saepe quidem evenit, uti sanguinem plus sequatur. Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad valetudinem profuit: sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita varia et periculosa genera morborum sunt. Si vero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est. Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeve aut post cursum vehementem vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium,
v1.p.394
idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem solvere; ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in eius urina nihil novavit; neque vomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem movet.
Haec pertinent ad universum: nunc ad ea loca, quae praeposui (Section: 1,2), veniam. Si ex gingivis exit, portulacam manducasse satis est; si ex ore, continuisse eo merum vinum; si parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere: si id mulieri, cui menstrua non feruntur, evenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius admovere. At si ex faucibus interioribusve partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda. Sanguis mittendus est, et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque, et cotidie paulum aliquid. Protinus autem debet sorbere vel acetum vel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat. Id Asclepiades adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuit. Sed id saepe commode
v1.p.396
respondere experimenta testantur. Neque tamen pluribus locis deligari necesse est, sed satis est infra inguina et super talos, summosque umeros, etiam brachia. Tum si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex iis, quae alvum adstringunt, decoctum sit. At si abest febris, vel elota halica vel panis ex aqua frigida et molle quoque ovum dari potest, potui vel idem, quod supra scriptum est, vel vinum dulce vel aqua frigida: sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse. Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput huius quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur; facies saepe aqua frigida fovenda est. At inimica sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori iniecta. Etiam frictiones
--- ubi bene etiam sanguis conquievit. Tum vero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem
--- mediterraneis opus est.