De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

12 Faucibus subest stomachus; in quo plura longa vitia incidere consuerunt. Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulcerato adficit: interdum pituita, interdum bilis oritur; frequentissimumque eius malum est, quo resolvitur, neque ulla re magis aut

v1.p.398
adficitur aut corpus adficit. Diversa autem ut vitia eius, sic etiam remedia sunt.

Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt. Potui, nisi quid obstat, egelida aqua praestanda.

Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidire cutem necesse est: prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima. Interponenda abstinentia est; utilis in ieiunio potio est apsinthi vel hysopi vel rutae. Exercitatio primo levis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moveat; quod genus in omnibus stomachi vitiis aptissimum est. Post exercitationem opus est unctione, frictione; balineo quoque nonnumquam, sed rarius; interdum alvi ductione; cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri. Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur: nam redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona valetudo, quibus reddita est.

At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium. Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde

v1.p.400
fovendus est: deinde cibis quidem utendum modicis; inponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt: postea deinde his detractis utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquas digerant; interdum alvus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.

At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt (IV.9). Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda; adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem: omnia acria atque acida removenda. Vino, si febris non est, dulci, aut si id inflat, certe leni utendum: sed neque praefrigido neque nimis calido.

Si vero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum vomitus est: utilis exercitatio, gestatio, navigatio, frictio. Nihil edendum bibendumque nisi calidum vitatis tantum iis, quae pituitam contrahere consuerunt.

Molestius est, si stomachus bile vitiosus est. Solent autem ii, qui sic temptantur, interpositis quibusdam diebus hanc, et quidem, quod pessimum est, atram vomere.— His recte alvus ducitur, potiones ex absintho dantur: necessaria gestatio, navigatio est; si fieri potest, ex nausia vomitus --- vitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, vinum austerum.

Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio est, cum cibi non tenax est, soletque

v1.p.402
desinere ali corpus ac sic tabe consumi.— Huic generi inutilissimum balineum est: lectiones exercitationesque superioris partis necessariae, item unctiones frictionesque; his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquuntur, quam facile vitiantur. Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam coquunt. Ex quo colligi potest neque avem neque venationem neque piscem dari debere nisi generis durioris. Potui quidem aptissimum est vinum frigidum, vel certe bene calidum meracum, potissimum Raeticum vel Allobrogicum aliudve, quod et austerum et resina conditum est: si id non est, quam asperrimum maximeque Signinum. Si cibus non continetur, danda aqua et eliciendus plenior vomitus est, iterumque dandus cibus; et tum admovendae duobus infra stomachum digitis cucurbitulae ibique duabus aut tribus horis continendae sunt. Si simul et vomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida vel spongia ex aceto vel cataplasma, quod refrigeret. Perfricanda vero non diu sed vehementer brachia et crura et calfacienda. Si plus doloris est, infra praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis ex posca frigida: si non continuit, post vomitum lene aliquid ex iis, quae
v1.p.404
non aliena stomacho sint: si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat. Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, valentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte; quibus tantundem, quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optime miscetur: id enim plus quam vinum ad conprimendum stomachum potest. Supprimendus autem vomitus est, qui per se venit. Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est; protinusque, cibis adsumptis iisdem, quos proxime (Section: 9) posui, stomachus restituendus. Ubi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra (Section: 7) praecepta sunt.

13 Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque vehementes dolores esse consuerunt. Et initium vel ex frigore vel ex ictu vel ex nimio cursu vel ex morbo est. Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter solvitur: interdum ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleuriticus a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit; et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis, sanguis. Interdum sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo vitio gravius, secundo tolerabilius est.— Remedium vero est magni et recentis doloris sanguis missus: at sive levior sive vetustior casus est, vel super-

v1.p.406
vacuum vel serum id auxilii est; confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet. Praeter haec circumdare primum oportet latus abso lanae sulpuratae; deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si vetustior dolor remanet, novissime resina inposita discutitur. Utendum cibis potionibusque calidis, vitandum frigus. Inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulpure perfricare; si levata tussis est, leni lectione uti, iamque et acres cibos et vinum meracius adsumere. Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adiuvet. Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animadvertenda sunt; ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per vires licebit: potui vero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit. Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione vel adiectae vel levatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse
v1.p.408
eius generis tussi aridas fauces committendas: nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat. Ob quam causam dixi (Section: 2) etiam peius id genus esse tussis, quod nihil quam quod pituitam moveret. Sed hic vinum sorbere, ut supra (10,3) praecepimus, morbus ipse non patitur: in vicem eius cremor tisanae sumendus est. Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et vini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo vini paulo plus adsumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra (10,3) quoque positum est, vini cyathos sorbere, sed id in hoc genere valetudinis dulce vel certe lene commodius est. Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est.