14 A compagine corporis ad viscera transeundum est, et inprimis ad pulmonem veniendum; ex quo vehemens et acutus morbus oritur, quem peripleumoniacon Graeci vocant. Eius haec condicio est: pulmo totus adficitur; hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.— Oportet, si satis validae vires sunt, sanguinem mittere; si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere. Tum si satis valet, gestando aegrum digerere; si
v1.p.410
parum, intra domum tamen dimovere: potionem autem hysopi
--- cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua vel hysopum vel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leviter contra pulmonem, idque bis cottidie facere. Quod ad cibum pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque alvum adstringentibus, sed paullo lenioribus. Ergo primis diebus danda est sorbitio tisanae vel halicae vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota halica ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die increscente morbo dare satis est. Ubi incrementum constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si vires desunt, adiuvandae sunt aqua mulsa. Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta vel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt. Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat. Utile etiam aliquod malagma est ex iis, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paullum levatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis parvum acerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a vino abstinere; gestatione, frictione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumitur.
15 Alterius quoque visceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consuevit: h(patiko\n Graeci vocant. Dextra parte sub praecordiis vehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem pervenit: nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est. Ubi male est, bilis evomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt: longioris vero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument; post cibum maior spiritus difficultates; accedit maxillarum quaedam resolutio. Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.— Initio sanguinem mittere optimum est: tum venter solvendus est, si non potest aliter, per nigrum veratrum. Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris vel apsinthium adicitur; post haec malagma. Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt, praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces. Utilis in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum,
v1.p.414
sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum. Ex quibus quaedam per se esse, quaedam adicere vel sorbitioni vel potioni licet, sic tamen, ut parce adsumantur. Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie devorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis iecur laedit. Frictionibus utendum in extremis partibus: vitandus omnis labor, omnis vehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt. Perfusionibus corporis multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida; item liberalis unctio et in balneo sudor. Si vero iecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam vomicam adurunt.