At vomitus ut in secunda quoque valetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in iis morbis, quos bilis concitavit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est. Sed si acutus morbus est, sicut in
v1.p.174
cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra (I.2, 1 C) dictum est; satisque est ea vomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui (I.3, 22). At ubi longi valentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, veratro quoque albo utendum est. Id neque hieme neque aestate recte datur, optime vere, tolerabiliter autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debebit, ut accepturi corpus umidius sit. Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.
De frictione vero adeo multa Asclepiades tamquam inventor eius posuit in eo volumine, quod communium auxiliorum inscripsit, ut, cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit. Oportet autem neque recentiores viros in iis fraudare, quae vel reppererunt vel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere. Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a vetustissimo auctore Hippocrate paucis verbis comprehensum sit, qui dixit frictione, si vehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri:
v1.p.176
si multa, minui, si modica, inpleri. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est. Quas tamen species si quis curiosius aestimet (quod iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit. Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat. Diversarum vero rerum in modo causa est.
Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Ungui enim leviterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum. Longa vero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus convenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur. Amat autem hoc auxilium valetudo longa et iam a primo inpetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli. Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona
v1.p.178
valetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamvis levi de causa, exasperetur. Potest morbus minus gravis esse quam fuerit, neque ideo tamen solvi, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit. Sed ut levata quoque adversa valetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente: verum, si fieri potest, cum ex toto corpus ea vacabit; si minus, certe cum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores ipsius frictio levat, non in inpetu tamen doloris, et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet; maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus, ideoque extremas partes perfricamus. Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit: id enim ex viribus hominis colligendum est; et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies, si robustior, potest ducenties esse faciendum; inter utrumque deinde, prout vires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in viro, minus saepe in puero vel sene quam iuvene manus dimovendae sint. Denique si certa membra perfricantur,
v1.p.180
multa valentique frictione opus est: nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum sive per id aliud levamus. At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat. In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra (II. 6, 7) posui. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.