De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Cucurbitularum duo vero genera sunt, aeneum et corneum. Aenea altera parte patet, altera clausa est: altera cornea parte aeque patens altera foramen

v1.p.166
habet exiguum. In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat. Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit. Utraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte fit: ac si cetera defecerunt, caliculus quoque aut pultarius oris compressioris ei rei commode aptatur. Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet. Usus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore sed in parte aliqua vitium est, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diversae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo avertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, quamvis iam eis spatium aliquod accessit, sive corrupta materia sive spiritum male habente: in acutis quoque quibusdam, si et levari corpus debet et ex vena sanguinem mitti vires non patiuntur; idque auxilium ut minus vehemens, ita magis tutum neque umquam pericu
v1.p.168
losum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiamnum vitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus hic ut nullum periculum, ita levius praesidium esse, nec posse vehementi malo nisi aeque vehemens auxilium succurrere.

Deiectionem autem antiqui variis medicamentis crebraque alvi ductione in omnibus paene morbis moliebantur; dabantque aut nigrum veratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam λεπίδα χαλκοῦ Graeci vocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac vel asininum aut bubulum, vel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant. Sed medicamenta stomachum fere laedunt: alvus si vehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in adversa valetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum veratrum nigrum aut atra bile vexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur. At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et ventrem molliant; suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio convenit.

Plerumque vero alvus potius ducenda est; quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen

v1.p.170
servatum sit, video plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea moderatio, quam is secutus videtur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum vel bis non omittatur: si caput grave est; si oculi caligant; si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant; si in imo ventre aut si in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se umorve aliquis aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se venter excernit, utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, cum opus sit, vires non patiuntur tempusve eius rei praeterit, aut si multum ante morbum aliquis potavit; aut si is, qui saepe vel sponte vel casu purgatus est, subito habet alvum suppressam. Servanda vero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo diuque in adversa valetudine exhausto, neve in eo, cui satis alvus cottidie reddit quive eam liquidam habebit; ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput multo gravius periculum efficit. Pridie vero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam
v1.p.172
calidam bibere, ut superiores eius partes madescant; tum inmittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo valentiore, mulsa; si leni, ea, in qua faenum Graecum vel tisana vel malva decocta sit, si reprimendi causa, ex verbenis acris autem est marina aqua vel alia sale adiecto; atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adiecto vel oleo vel nitro vel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat. Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati deiectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus levatis, morbum ipsum mollit. Cum vero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et ne viris deficiant, utique eo die cibum adsumere; qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.