De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima est; utilisque est et iis corporibus, quae iam ex toto febre carent sed adhuc exerceri per se non possunt, et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti vehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum. Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri volet, sic experiatur: si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor visceribus aut capiti aut praecordiis suberit. Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, sive id in toto sive in parte est, nisi tamen solis nervis dolentibus, neque

v1.p.182
umquam increscente febre sed in remissione eius. Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro viribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est navi vel in portu vel in flumine, vehementior vel in alto mari navi vel lectica, etiamnum acrior vehiculo: atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si nihil eorum est, suspendi lectus debet et moveri: si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.

Et levia quidem genera exercitationis infirmis conveniunt, valentiora vero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent (quod et in tabe et in stomachi vitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamvis diu manent. In quibus adfectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprendimus eo loco (I. 2, 6), quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gererent, praecepimus.

Abstinentiae vero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur: neque enim convenit iuxta inediam

v1.p.184
protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, quanto inutilius est etiam in corpore aegro? Neque ulla res magis adiuvat laborantem quam tempestiva abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi --- tempora curantibus dantur: rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsi modum vindicant. Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt: quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui vehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, vel tempore vel modo vel genere peccatur.