Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. paulatim sese tollit mare et altius undas
  2. erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
  3. Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,
  4. natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,
  5. sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae
  6. vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
  7. Corpora multa virum circa seniorque Galaesus,
  8. dum paci medium se offert, iustissimus unus
  9. qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:
  10. quinque greges illi balantum, quina redibant
  11. armenta, et terram centum vertebat aratris.
  12. Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,
  13. promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
  14. imbuit et primae commisit funera pugnae,
  15. deserit Hesperiam et caeli convexa per auras
  16. Iunonem victrix adfatur voce superba:
  17. En, perfecta tibi bello discordia tristi: