Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. coniecit, rauco quod protinus aere repulsum
  2. e summo clipei nequiquam umbone pependit.
  3. Cui Pyrrhus: Referes ergo haec et nuntius ibis
  4. Pelidae genitori; illi mea tristia facta
  5. degeneremque Neoptolemum narrare memento.
  6. Nunc morere. Hoc dicens altaria ad ipsa trementem
  7. traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
  8. implicuitque comam laeva, dextraque coruscum
  9. extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
  10. Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum
  11. sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem
  12. Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
  13. regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus,
  14. avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus.
  15. At me tum primum saevus circumstetit horror
  16. Obstipui; subiit cari genitoris imago,
  17. ut regem aequaevum crudeli volnere vidi
  18. vitam exhalantem; subiit deserta Creüsa,
  19. et direpta domus, et parvi casus Iuli.
  20. Respicio, et quae sit me circum copia lustro.