Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. ad sese et sacra longaevum in sede locavit.
  2. Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
  3. unus natorum Priami, per tela, per hostis
  4. porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat
  5. saucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus
  6. insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.
  7. Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
  8. concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.
  9. Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,
  10. non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit:
  11. At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis,
  12. di, si qua est caelo pietas, quae talia curet,
  13. persolvant grates dignas et praemia reddant
  14. debita, qui nati coram me cernere letum
  15. fecisti et patrios foedasti funere voltus.
  16. At non ille, satum quo te mentiris, Achilles
  17. talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque
  18. supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro
  19. reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.
  20. Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu