Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis.
  2. Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.
  3. Urbis uti captae casum convolsaque vidit
  4. limina tectorum et medium in penetralibus hostem,
  5. arma diu senior desueta trementibus aevo
  6. circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum
  7. cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
  8. Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
  9. ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus,
  10. incumbens arae atque umbra complexa Penatis.
  11. Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,
  12. praecipites atra ceu tempestate columbae,
  13. condensae et divom amplexae simulacra sedebant.
  14. Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis
  15. ut vidit, Quae mens tam dira, miserrime coniunx,
  16. impulit his cingi telis? Aut quo ruis? inquit;
  17. Non tali auxilio nec defensoribus istis
  18. tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector.
  19. Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,
  20. aut moriere simul. Sic ore effata recepit