Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
  2. esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
  3. Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti
  4. expediam et paucis, animos adhibete, docebo.
  5. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
  6. longus in occasum, finis super usque Sicanos;
  7. Aurunci Rutulique serunt et vomere duros
  8. exercent colles atque horum asperrima pascunt.
  9. Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
  10. cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
  11. dicamus leges sociosque in regna vocemus.
  12. Considant, si tantus amor, et moenia condant.
  13. Sin alios finis aliamque capessere gentem
  14. est animus possuntque solo decedere nostro:
  15. bis denas Italo texamus robore navis
  16. seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
  17. materies, ipsi numerumque modumque carinis
  18. praecipiant, nos aera manus navalia demus.
  19. Praeterea qui dicta ferant et foedera firment
  20. centum oratores prima de gente Latinos