Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,
- qua datur; ast armis concurrant arma cavete.
- Et responsa simul quae sint, rex optime, regis
- audisti et quae sit magno sententia bello.
- Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
- Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur
- cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
- vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
- Ut primum placati animi et trepida ora quierunt,
- praefatus divos solio rex infit ab alto:
- Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
- et vellem et fuerat melius, non tempore tali
- cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
- Bellum importunum, cives, cum gente deorum
- invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
- proelia: nec victi possunt absistere ferro.
- Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis,
- ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;
- cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,
- ante oculos interque manus sunt omnia vestras.