Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Fortunate senex, hic, inter flumina nota
  2. et fontis sacros, frigus captabis opacum!
  3. hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
  4. Hyblaeis apibus florem depasta salicti
  5. saepe levi somnum suadebit inire susurro;
  6. hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
  7. nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
  8. nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
Tityrus
  1. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
  2. et freta destituent nudos in litore pisces,
  3. ante pererratis amborum finibus exsul
  4. aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
  5. quam nostro illius labatur pectore voltus.
Meliboeus
  1. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,
  2. pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
  3. et penitus toto divisos orbe Britannos.
  4. En umquam patrios longo post tempore finis,
  5. pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
  6. post aliquot mea regna videns mirabor aristas?
  7. Impius haec tam culta novalia miles habebit,