Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. barbarus has segetes? En, quo discordia civis
  2. produxit miseros! His nos consevimus agros!
  3. Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
  4. Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
  5. Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
  6. dumosa pendere procul de rupe videbo;
  7. carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
  8. florentem cytisum et salices carpetis amaras.
Tityrus
  1. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
  2. fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
  3. castaneae molles, et pressi copia lactis;
  4. et iam summa procul villarum culmina fumant,
  5. maioresque cadunt altis de montibus umbrae.
  1. Formosum pastor Corydon ardebat Alexim,
  2. delicias domini, nec quid speraret habebat;
  3. tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
  4. adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus
  5. montibus et silvis studio iactabat inani:
  6. O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
  7. Nil nostri miserere? Mori me denique coges.