Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
  2. nec spes libertatis erat, nec cura peculi:
  3. quamvis multa meis exiret victima saeptis,
  4. pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,
  5. non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
Meliboeus
  1. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
  2. cui pendere sua patereris in arbore poma:
  3. Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
  4. ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
Tityrus
  1. Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,
  2. nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
  3. hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
  4. bis senos cui nostra dies altaria fumant;
  5. hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
  6. “pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.”
Meliboeus
  1. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
  2. et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
  3. limosoque palus obducat pascua iunco!
  4. Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
  5. nec mala vicini pecoris contagia laedent.