Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
- protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco:
- hic inter densas corylos modo namque gemellos,
- spem gregis, ah, silice in nuda conixa reliquit.
- Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
- de caelo tactas memini praedicere quercus:—
- saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.
- Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
- Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
- stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
- pastores ovium teneros depellere fetus:
- sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
- noram, sic parvis componere magna solebam:
- verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
- quantum lenta solent inter viburna cupressi.
- Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?
- Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
- candidior postquam tondenti barba cadebat;
- respexit tamen, et longo post tempore venit,
- postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit: