Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- cum sene non puduit talem dormire puellam
- et canae totiens oscula ferre comae.
- at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis
- ipsa anus haud longa curva futura die.
- quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido
- huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.
- nunc etiam infectos demens imitare Britannos,
- ludis et externo tincta nitore caput?