Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- hic licet occultos proferre impune dolores,
- si modo sola queant saxa tenere fidem.
- unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?
- quod mihi das flendi, Cynthia, principium?
- qui modo felicis inter numerabar amantes,
- nunc in amore tuo cogor habere notam.
- quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant?
- an nova tristitiae causa puella tuae?
- sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro
- limine formosos intulit ulla pedes.
- quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,
- non ita saeva tamen venerit ira mea,