Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo
  2. lumina deiectis turpia sint lacrimis.
  3. an quia parva damus mutato signa colore,
  4. et non ulla meo clamat in ore fides?
  5. vos eritis testes, si quos habet arbor amores,
  6. fagus et Arcadio pinus amica deo.
  7. ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras,
  8. scribitur et teneris Cynthia corticibus!
  9. ah tua quot peperit nobis iniuria curas,
  10. quae m tacitis cognita sunt foribus!
  11. omnia consuevi timidus perferre superbae
  12. iussa neque arguto facta dolore queri.