De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. argentoque foras aliud vitroque meare;
  2. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  3. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  4. scilicet id fieri cogit natura viarum
  5. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  6. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  7. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  8. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  9. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  10. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  11. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  12. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  13. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  14. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  15. in medio locus, extemplo primordia ferri
  16. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  17. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  18. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  19. indupedita suis arte conexa cohaeret
  20. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  21. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  22. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  23. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  24. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  25. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  26. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  27. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  28. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  29. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  30. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  31. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  32. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  33. quod, simul a fronte est anelli rarior
  34. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  35. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  36. a tergo quasi provehat atque propellat.
  37. semper enim circum positus res verberat ;
  38. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  39. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  40. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  41. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  42. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  43. denique res omnes debent in corpore habere
  44. , quandoquidem raro sunt corpore et
  45. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  46. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  47. sollicito motu semper iactatur eoque
  48. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  49. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  50. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  51. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  52. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  53. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  54. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  55. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  56. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  57. aere interposito discordia tanta creatur
  58. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  59. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  60. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  61. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  62. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  63. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  64. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  65. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  66. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  67. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  68. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  69. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  70. lignea materies in quo genere esse videtur.
  71. interutrasque igitur ferri natura locata
  72. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  73. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  74. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  75. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  76. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  77. saxa vides primum sola colescere calce.
  78. glutine materies taurino iungitur una,
  79. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  80. quam laxare queant compages taurea vincla.
  81. vitigeni latices aquai fontibus audent
  82. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  83. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  84. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  85. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  86. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  87. denique res auro non aurum copulat una,
  88. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  89. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  90. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  91. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  92. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  93. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  94. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  95. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.