De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  2. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  3. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  4. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  5. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  6. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  7. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  8. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  9. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  10. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  11. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  12. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  13. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  14. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  15. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  16. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  17. ordine demisso levibus iactarier auris,
  18. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  19. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  20. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  21. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  22. ipsius rei rationem reddere possis,
  23. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  24. quo magis attentas auris animumque reposco.
  25. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  26. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  27. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  28. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  29. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  30. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  31. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  32. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  33. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  34. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  35. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  36. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  37. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  38. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  39. cernere odorari licet et sentire sonare.
  40. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  41. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  42. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  43. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  44. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  45. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  46. principio fit ut in speluncis saxa superna
  47. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  48. manat item nobis e toto corpore sudor,
  49. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  50. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  51. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  52. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  53. sentimus, sentimus item transire per aurum
  54. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  55. denique per dissaepta domorum saxea voces
  56. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  57. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  58. denique qua circum caeli lorica ,
  59. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  60. et tempestate in terra caeloque coorta
  61. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  62. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  63. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  64. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  65. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  66. principio terram sol excoquit et facit are,
  67. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  68. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  69. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  70. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  71. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  72. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  73. at coria et carnem mollit durata calore.
  74. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  75. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  76. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  77. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  78. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  79. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  80. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  81. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  82. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  83. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  84. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  85. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  86. dissimili inter se natura praedita debent
  87. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  88. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  89. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  90. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  91. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  92. scilicet id fieri cogit natura viarum
  93. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  94. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  95. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,