De Rerum Natura
Lucretius
-
- est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
- inter se quaedam possint coplata teneri;
- quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
- Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
- mortiferam possit cladem conflare coorta
- morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
- expediam, primum multarum semina rerum
- esse supra docui quae sint vitalia nobis,
- et contra quae sint morbo mortique necessest
- multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
- et perturbarunt caelum, fit morbidus .
- atque ea vis omnis morborum pestilitasque
- aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
- per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
- de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
- intempestivis pluviisque et solibus icta.
- nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
- temptari procul a patria qui cumque domoque
- adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
- nam quid Brittannis caelum differre putamus,
- et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
- quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
- usque ad nigra virum percocto saecla colore?
- quae cum quattuor inter se diversa videmus
- quattuor a ventis et caeli partibus esse,
- tum color et facies hominum distare videntur
- largiter et morbi generatim saecla tenere.
- est elephas morbus qui propter flumina Nili
- gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
- Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
- finibus. inde aliis alius locus est inimicus
- partibus ac membris; varius concinnat id .
- proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
- commovet atque inimicus serpere coepit,
- ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
- qua graditur conturbat et immutare coactat,
- fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
- corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
- haec igitur subito clades nova pestilitasque
- aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
- aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
- aut etiam suspensa manet vis in ipso
- et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
- illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
- consimili ratione venit bubus quoque saepe
- pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
- nec refert utrum nos in loca deveniamus
- nobis adversa et caeli mutemus amictum,
- an caelum nobis ultro natura corumptum
- deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
- quod nos adventu possit temptare recenti.
- Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
- finibus in Cecropis funestos reddidit agros
- vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
- nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
- permensus multum camposque natantis,
- incubuit tandem populo Pandionis omni.
- inde catervatim morbo mortique dabantur.
- principio caput incensum fervore gerebant
- et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
- sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
- sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
- atque animi interpres manabat lingua cruore
- debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
- inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
- morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
- omnia tum vero vitai claustra lababant.
- spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
- rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
- atque animi prorsum tum vires totius, omne
- languebat corpus leti iam limine in ipso.
- intolerabilibusque malis erat anxius angor
- adsidue comes et gemitu commixta querella,
- singultusque frequens noctem per saepe diemque
- corripere adsidue nervos et membra coactans
- dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
- nec nimio cuiquam posses ardore tueri
- corporis in summo summam fervescere partem,
- sed potius tepidum manibus proponere tactum
- et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
- corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
- intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
- flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
- nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
- vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
- in fluvios partim gelidos ardentia morbo
- membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
- multi praecipites nymphis putealibus alte
- inciderunt ipso venientes ore patente:
- insedabiliter sitis arida corpora mersans
- aequabat multum parvis umoribus imbrem.
- nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
- corpora. mussabat tacito medicina timore,
- quippe patentia cum totiens ardentia morbis
- lumina versarent oculorum expertia somno.