De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  2. at coria et carnem mollit durata calore.
  3. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  4. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  5. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  6. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  7. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  8. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  9. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  10. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  11. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  12. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  13. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  14. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  15. dissimili inter se natura praedita debent
  16. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  17. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  18. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  19. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  20. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  21. scilicet id fieri cogit natura viarum
  22. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  23. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  24. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  25. argentoque foras aliud vitroque meare;
  26. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  27. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  28. scilicet id fieri cogit natura viarum
  29. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  30. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  31. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  32. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  33. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  34. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  35. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  36. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  37. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  38. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  39. in medio locus, extemplo primordia ferri
  40. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  41. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  42. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  43. indupedita suis arte conexa cohaeret
  44. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  45. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  46. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  47. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  48. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  49. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.