De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  2. quo magis attentas auris animumque reposco.
  3. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  4. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  5. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  6. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  7. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  8. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  9. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  10. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  11. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  12. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  13. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  14. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  15. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  16. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  17. cernere odorari licet et sentire sonare.
  18. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  19. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  20. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  21. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  22. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  23. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  24. principio fit ut in speluncis saxa superna
  25. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  26. manat item nobis e toto corpore sudor,
  27. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  28. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  29. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  30. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  31. sentimus, sentimus item transire per aurum
  32. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  33. denique per dissaepta domorum saxea voces
  34. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  35. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  36. denique qua circum caeli lorica ,
  37. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  38. et tempestate in terra caeloque coorta
  39. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  40. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  41. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  42. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  43. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  44. principio terram sol excoquit et facit are,
  45. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  46. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  47. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  48. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  49. at coria et carnem trahit et conducit in unum.