De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  2. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  3. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  4. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  5. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  6. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  7. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  8. quod, simul a fronte est anelli rarior
  9. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  10. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  11. a tergo quasi provehat atque propellat.
  12. semper enim circum positus res verberat ;
  13. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  14. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  15. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  16. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  17. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  18. denique res omnes debent in corpore habere
  19. , quandoquidem raro sunt corpore et
  20. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  21. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  22. sollicito motu semper iactatur eoque
  23. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  24. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  25. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  26. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  27. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  28. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  29. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  30. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  31. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  32. aere interposito discordia tanta creatur
  33. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  34. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  35. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  36. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  37. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  38. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  39. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  40. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  41. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  42. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  43. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  44. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  45. lignea materies in quo genere esse videtur.
  46. interutrasque igitur ferri natura locata
  47. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  48. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  49. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,