De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio fit ut in speluncis saxa superna
  2. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  3. manat item nobis e toto corpore sudor,
  4. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  5. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  6. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  7. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  8. sentimus, sentimus item transire per aurum
  9. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  10. denique per dissaepta domorum saxea voces
  11. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  12. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  13. denique qua circum caeli lorica ,
  14. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  15. et tempestate in terra caeloque coorta
  16. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  17. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  18. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  19. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  20. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  21. principio terram sol excoquit et facit are,
  22. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  23. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  24. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  25. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  26. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  27. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  28. at coria et carnem mollit durata calore.
  29. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  30. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  31. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  32. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  33. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  34. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  35. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  36. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  37. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  38. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  39. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  40. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  41. dissimili inter se natura praedita debent
  42. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  43. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  44. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  45. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  46. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  47. scilicet id fieri cogit natura viarum
  48. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  49. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  50. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  51. argentoque foras aliud vitroque meare;
  52. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  53. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  54. scilicet id fieri cogit natura viarum
  55. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  56. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  57. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  58. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  59. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  60. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  61. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  62. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  63. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  64. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  65. in medio locus, extemplo primordia ferri
  66. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  67. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  68. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  69. indupedita suis arte conexa cohaeret
  70. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  71. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  72. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  73. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  74. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  75. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  76. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  77. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  78. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  79. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  80. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  81. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  82. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  83. quod, simul a fronte est anelli rarior
  84. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  85. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  86. a tergo quasi provehat atque propellat.
  87. semper enim circum positus res verberat ;
  88. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  89. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  90. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  91. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  92. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  93. denique res omnes debent in corpore habere
  94. , quandoquidem raro sunt corpore et
  95. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  96. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  97. sollicito motu semper iactatur eoque
  98. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  99. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  100. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  101. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  102. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  103. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  104. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  105. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  106. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  107. aere interposito discordia tanta creatur
  108. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  109. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  110. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  111. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  112. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  113. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  114. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  115. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  116. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  117. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  118. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  119. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  120. lignea materies in quo genere esse videtur.
  121. interutrasque igitur ferri natura locata
  122. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  123. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  124. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  125. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  126. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  127. saxa vides primum sola colescere calce.
  128. glutine materies taurino iungitur una,
  129. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  130. quam laxare queant compages taurea vincla.
  131. vitigeni latices aquai fontibus audent
  132. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  133. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  134. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  135. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  136. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  137. denique res auro non aurum copulat una,
  138. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  139. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  140. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  141. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  142. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  143. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  144. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  145. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  146. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  147. inter se quaedam possint coplata teneri;
  148. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  149. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  150. mortiferam possit cladem conflare coorta
  151. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  152. expediam, primum multarum semina rerum
  153. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  154. et contra quae sint morbo mortique necessest
  155. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  156. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  157. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  158. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  159. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  160. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  161. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  162. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  163. temptari procul a patria qui cumque domoque
  164. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  165. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  166. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  167. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  168. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  169. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  170. quattuor a ventis et caeli partibus esse,