De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  2. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  3. res ad vitai rationem ostendimus ante
  4. propter dissimilem naturam dissimilisque
  5. texturas inter sese primasque figuras.
  6. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  7. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  8. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  9. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  10. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  11. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  12. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  13. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  14. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  15. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  16. floris odore hominem taetro consueta necare.
  17. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  18. multa modis multis multarum semina rerum
  19. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  20. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  21. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  22. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  23. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  24. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  25. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  26. multaque praeterea languentia membra per artus
  27. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  28. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  29. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  30. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  31. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  32. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  33. at cum membra domans percepit fervida febris,
  34. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  35. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  36. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  37. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  38. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  39. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  40. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  41. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  42. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  43. quam soleant et quam vitai copia desit,
  44. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  45. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  46. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  47. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  48. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  49. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  50. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  51. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  52. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  53. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  54. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  55. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  56. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  57. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  58. propterea quod magna mali fit copia circum.
  59. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  60. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  61. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  62. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  63. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  64. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  65. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  66. scilicet in terram delabi pondere cogit
  67. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  68. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  69. ---
  70. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  71. arescit quia terra calore et semina si qua
  72. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  73. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  74. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  75. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  76. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  77. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  78. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  79. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  80. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  81. sole putant subter terras fervescere partim,
  82. nox ubi terribili terras caligine texit.
  83. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  84. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  85. non quierit calidum supera de reddere parte,
  86. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  87. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  88. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  89. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  90. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  91. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  92. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  93. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  94. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  95. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  96. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  97. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  98. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  99. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  100. et rare fecit calido miscente vapore,
  101. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  102. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  103. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  104. praeterea solis radiis iactatur aquai
  105. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  106. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  107. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  108. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  109. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  110. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  111. taedaque consimili ratione accensa per undas
  112. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  113. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  114. semina de terraque necessest funditus ipsa
  115. ignis corpora per totum consurgere fontem
  116. et simul exspirare foras exireque in auras,
  117. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  118. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  119. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  120. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  121. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  122. et multis aliis praebet regionibus aequor
  123. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  124. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  125. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  126. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  127. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  128. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  129. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  130. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  131. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  132. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  133. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  134. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  135. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  136. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  137. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  138. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  139. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  140. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  141. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  142. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  143. ordine demisso levibus iactarier auris,
  144. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  145. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  146. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  147. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  148. ipsius rei rationem reddere possis,
  149. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  150. quo magis attentas auris animumque reposco.
  151. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  152. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  153. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  154. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  155. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  156. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  157. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  158. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  159. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  160. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  161. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  162. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  163. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  164. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  165. cernere odorari licet et sentire sonare.
  166. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  167. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  168. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  169. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  170. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  171. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.