De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum color et facies hominum distare videntur
  2. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  3. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  4. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  5. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  6. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  7. partibus ac membris; varius concinnat id .
  8. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  9. commovet atque inimicus serpere coepit,
  10. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  11. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  12. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  13. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  14. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  15. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  16. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  17. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  18. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  19. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  20. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  21. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  22. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  23. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  24. an caelum nobis ultro natura corumptum
  25. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  26. quod nos adventu possit temptare recenti.
  27. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  28. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  29. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  30. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  31. permensus multum camposque natantis,
  32. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  33. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  34. principio caput incensum fervore gerebant
  35. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  36. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  37. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  38. atque animi interpres manabat lingua cruore
  39. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  40. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  41. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  42. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  43. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  44. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  45. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  46. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  47. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  48. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  49. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  50. corripere adsidue nervos et membra coactans
  51. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  52. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  53. corporis in summo summam fervescere partem,
  54. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  55. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  56. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  57. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  58. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  59. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  60. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  61. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  62. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  63. multi praecipites nymphis putealibus alte
  64. inciderunt ipso venientes ore patente:
  65. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  66. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  67. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  68. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  69. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  70. lumina versarent oculorum expertia somno.
  71. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  72. perturbata animi mens in maerore metuque,
  73. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  74. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  75. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  76. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  77. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  78. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  79. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  80. a pedibusque minutatim succedere frigus
  81. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  82. conpressae nares, nasi primoris acumen
  83. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  84. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  85. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  86. octavoque fere candenti lumine solis
  87. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  88. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  89. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  90. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  91. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  92. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  93. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  94. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  95. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  96. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  97. et graviter partim metuentes limina leti
  98. vivebant ferro privati parte virili,
  99. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  100. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  101. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  102. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  103. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  104. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  105. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  106. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  107. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  108. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  109. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  110. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  111. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  112. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  113. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  114. incomitata rapi certabant funera vasta
  115. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  116. nam quod ali dederat vitalis auras
  117. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  118. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  119. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  120. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  121. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  122. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  123. funera respectans animam amittebat ibidem.
  124. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  125. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  126. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  127. idque vel in primis cumulabat funere funus
  128. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  129. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  130. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  131. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  132. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  133. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  134. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  135. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  136. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  137. et robustus item curvi moderator aratri
  138. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  139. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  140. exanimis pueris super exanimata parentum
  141. corpora non numquam posses retroque videre
  142. matribus et patribus natos super edere vitam.
  143. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  144. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  145. copia conveniens ex omni morbida parte.
  146. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  147. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  148. multa siti prostrata viam per proque voluta
  149. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  150. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  151. multaque per populi passim loca prompta viasque
  152. languida semanimo cum corpore membra videres
  153. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  154. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  155. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  156. omnia denique sancta deum delubra replerat
  157. corporibus mors exanimis onerataque passim
  158. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  159. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  160. nec iam religio divom nec numina magni
  161. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  162. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  163. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  164. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  165. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  166. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  167. namque suos consanguineos aliena rogorum
  168. insuper extructa ingenti clamore locabant
  169. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  170. rixantes, potius quam corpora desererentur,