De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  2. ipsius rei rationem reddere possis,
  3. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  4. quo magis attentas auris animumque reposco.
  5. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  6. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  7. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  8. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  9. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  10. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  11. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  12. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  13. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  14. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  15. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  16. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  17. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  18. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  19. cernere odorari licet et sentire sonare.
  20. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  21. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  22. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  23. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  24. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  25. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  26. principio fit ut in speluncis saxa superna
  27. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  28. manat item nobis e toto corpore sudor,
  29. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  30. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  31. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  32. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  33. sentimus, sentimus item transire per aurum
  34. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  35. denique per dissaepta domorum saxea voces
  36. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  37. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  38. denique qua circum caeli lorica ,
  39. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  40. et tempestate in terra caeloque coorta
  41. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  42. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  43. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  44. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  45. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  46. principio terram sol excoquit et facit are,
  47. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  48. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  49. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  50. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  51. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  52. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  53. at coria et carnem mollit durata calore.
  54. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  55. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  56. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  57. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  58. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  59. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  60. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  61. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  62. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  63. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  64. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  65. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  66. dissimili inter se natura praedita debent
  67. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  68. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  69. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  70. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  71. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  72. scilicet id fieri cogit natura viarum
  73. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  74. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  75. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  76. argentoque foras aliud vitroque meare;
  77. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  78. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  79. scilicet id fieri cogit natura viarum
  80. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  81. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  82. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  83. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  84. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  85. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  86. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  87. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  88. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  89. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  90. in medio locus, extemplo primordia ferri
  91. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  92. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  93. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  94. indupedita suis arte conexa cohaeret
  95. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  96. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  97. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  98. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  99. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  100. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  101. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  102. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  103. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  104. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  105. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  106. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  107. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,