De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  2. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  3. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  4. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  5. quam soleant et quam vitai copia desit,
  6. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  7. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  8. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  9. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  10. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  11. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  12. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  13. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  14. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  15. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  16. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  17. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  18. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  19. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  20. propterea quod magna mali fit copia circum.
  21. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  22. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  23. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  24. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  25. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  26. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  27. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  28. scilicet in terram delabi pondere cogit
  29. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  30. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  31. ---
  32. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  33. arescit quia terra calore et semina si qua
  34. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  35. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  36. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  37. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  38. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  39. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  40. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  41. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  42. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  43. sole putant subter terras fervescere partim,
  44. nox ubi terribili terras caligine texit.
  45. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  46. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  47. non quierit calidum supera de reddere parte,
  48. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  49. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  50. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  51. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  52. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  53. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  54. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  55. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  56. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  57. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  58. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  59. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  60. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  61. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  62. et rare fecit calido miscente vapore,
  63. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  64. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  65. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  66. praeterea solis radiis iactatur aquai
  67. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  68. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  69. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  70. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  71. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  72. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  73. taedaque consimili ratione accensa per undas
  74. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  75. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  76. semina de terraque necessest funditus ipsa
  77. ignis corpora per totum consurgere fontem
  78. et simul exspirare foras exireque in auras,
  79. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  80. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  81. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  82. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  83. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  84. et multis aliis praebet regionibus aequor
  85. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  86. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  87. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  88. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  89. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  90. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  91. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  92. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  93. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  94. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  95. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  96. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  97. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  98. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  99. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  100. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  101. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  102. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  103. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  104. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  105. ordine demisso levibus iactarier auris,
  106. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  107. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  108. usque adeo permananter vis pervalet eius.