De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod, simul a fronte est anelli rarior
  2. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  3. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  4. a tergo quasi provehat atque propellat.
  5. semper enim circum positus res verberat ;
  6. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  7. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  8. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  9. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  10. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  11. denique res omnes debent in corpore habere
  12. , quandoquidem raro sunt corpore et
  13. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  14. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  15. sollicito motu semper iactatur eoque
  16. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  17. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  18. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  19. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  20. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  21. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  22. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  23. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  24. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  25. aere interposito discordia tanta creatur
  26. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  27. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  28. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  29. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  30. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  31. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  32. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  33. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  34. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  35. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  36. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  37. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  38. lignea materies in quo genere esse videtur.
  39. interutrasque igitur ferri natura locata
  40. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  41. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  42. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  43. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  44. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  45. saxa vides primum sola colescere calce.
  46. glutine materies taurino iungitur una,
  47. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  48. quam laxare queant compages taurea vincla.
  49. vitigeni latices aquai fontibus audent
  50. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  51. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  52. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  53. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  54. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  55. denique res auro non aurum copulat una,
  56. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  57. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  58. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  59. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  60. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  61. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  62. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  63. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  64. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  65. inter se quaedam possint coplata teneri;
  66. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  67. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  68. mortiferam possit cladem conflare coorta
  69. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  70. expediam, primum multarum semina rerum
  71. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  72. et contra quae sint morbo mortique necessest
  73. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  74. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  75. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  76. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  77. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  78. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  79. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  80. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  81. temptari procul a patria qui cumque domoque
  82. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  83. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  84. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  85. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  86. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  87. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  88. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  89. tum color et facies hominum distare videntur
  90. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  91. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  92. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  93. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  94. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  95. partibus ac membris; varius concinnat id .
  96. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  97. commovet atque inimicus serpere coepit,
  98. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  99. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  100. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  101. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  102. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  103. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  104. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  105. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  106. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  107. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.