De Rerum Natura
Lucretius
-
- carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
- quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
- at cum membra domans percepit fervida febris,
- tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
- nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
- gignier et taetro concrescere odore bitumen,
- denique ubi argenti venas aurique secuntur,
- terrai penitus scrutantes abdita ferro,
- qualis expiret Scaptensula subter odores?
- quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
- quas hominum reddunt facies qualisque colores!
- nonne vides audisve perire in tempore parvo
- quam soleant et quam vitai copia desit,
- quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
- hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
- expiratque foras in apertum promptaque caeli.
- Sic et Averna loca alitibus summittere debent
- mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
- ut spatium caeli quadam de parte venenet;
- quo simul ac primum pennis delata sit ales,
- impediatur ibi caeco correpta veneno,
- ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
- quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
- reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
- quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
- posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
- in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
- propterea quod magna mali fit copia circum.
- Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
- , qui inter avis cumquest terramque locatus.
- discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
- cuius ubi e regione loci venere volantis,
- claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
- et conamen utrimque alarum proditur omne.
- hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
- scilicet in terram delabi pondere cogit
- natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
- dispergunt animas per caulas corporis omnis.
- ---
- frigidior porro in puteis aestate fit umor,
- arescit quia terra calore et semina si qua
- forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
- quo magis est igitur tellus effeta calore,
- fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
- frigore cum premitur porro omnis terra coitque
- et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
- exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
- Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
- frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
- hunc homines fontem nimis admirantur et acri
- sole putant subter terras fervescere partim,
- nox ubi terribili terras caligine texit.
- quod nimis a verast longe ratione remotum.
- quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
- non quierit calidum supera de reddere parte,
- cum superum lumen tanto fervore fruatur,
- qui queat hic supter tam crasso corpore terram
- perquoquere umorem et calido focilare vapore?
- praesertim cum vix possit per saepta domorum
- insinuare suum radiis ardentibus aestum.
- quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
- rara tenet circum fontem quam cetera tellus
- multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
- hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
- extemplo penitus frigescit terra coitque.
- hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
- exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
- quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
- inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
- et rare fecit calido miscente vapore,
- rursus in antiquas redeunt primordia sedes
- ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
- frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
- praeterea solis radiis iactatur aquai
- umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
- propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
- dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
- mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
- Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
- stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
- taedaque consimili ratione accensa per undas
- conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
- ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
- semina de terraque necessest funditus ipsa
- ignis corpora per totum consurgere fontem
- et simul exspirare foras exireque in auras,
- non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
- praeterea dispersa foras erumpere cogit
- vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
- quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
- qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
- et multis aliis praebet regionibus aequor
- utilitatem opportunam sitientibus nautis,
- quod dulcis inter salsas intervomit undas.
- sic igitur per eum possunt erumpere fontem
- et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum