De Rerum Natura
Lucretius
-
- sic igitur per eum possunt erumpere fontem
- et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
- conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
- ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
- semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
- nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
- nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
- quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
- multaque praeterea prius ipso tacta vapore
- eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
- hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
- Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
- naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
- quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
- Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
- hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
- saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
- quinque etenim licet inter dum pluresque videre
- ordine demisso levibus iactarier auris,
- unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
- ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
- usque adeo permananter vis pervalet eius.
- Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
- ipsius rei rationem reddere possis,
- et nimium longis ambagibus est adeundum;
- quo magis attentas auris animumque reposco.
- Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
- perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
- corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
- perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
- frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
- aequoris, exesor moerorum, litora propter;
- nec varii cessant sonitus manare per auras;
- denique in os salsi venit umor saepe saporis,
- cum mare versamur propter, dilutaque contra
- cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
- usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
- fertur et in cunctas dimittitur undique partis
- nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
- perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
- cernere odorari licet et sentire sonare.
- Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
- commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
- quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
- noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
- qua de disserere adgredior, firmare necessest
- nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
- principio fit ut in speluncis saxa superna
- sudent umore et guttis manantibus stillent.