De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  2. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  3. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  4. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  5. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  6. sole putant subter terras fervescere partim,
  7. nox ubi terribili terras caligine texit.
  8. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  9. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  10. non quierit calidum supera de reddere parte,
  11. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  12. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  13. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  14. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  15. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  16. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  17. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  18. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  19. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  20. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  21. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  22. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  23. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  24. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  25. et rare fecit calido miscente vapore,
  26. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  27. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  28. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  29. praeterea solis radiis iactatur aquai
  30. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  31. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  32. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  33. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  34. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  35. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  36. taedaque consimili ratione accensa per undas
  37. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  38. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  39. semina de terraque necessest funditus ipsa
  40. ignis corpora per totum consurgere fontem
  41. et simul exspirare foras exireque in auras,
  42. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  43. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  44. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  45. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  46. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  47. et multis aliis praebet regionibus aequor
  48. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  49. quod dulcis inter salsas intervomit undas.