De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. manat item nobis e toto corpore sudor,
  2. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  3. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  4. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  5. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  6. sentimus, sentimus item transire per aurum
  7. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  8. denique per dissaepta domorum saxea voces
  9. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  10. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  11. denique qua circum caeli lorica ,
  12. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  13. et tempestate in terra caeloque coorta
  14. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  15. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  16. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  17. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  18. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  19. principio terram sol excoquit et facit are,
  20. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  21. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  22. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  23. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  24. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  25. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  26. at coria et carnem mollit durata calore.
  27. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  28. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  29. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  30. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  31. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  32. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  33. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  34. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  35. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  36. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  37. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  38. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  39. dissimili inter se natura praedita debent
  40. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  41. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  42. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  43. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  44. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  45. scilicet id fieri cogit natura viarum
  46. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  47. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  48. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  49. argentoque foras aliud vitroque meare;