De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  2. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  3. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  4. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  5. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  6. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  7. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  8. quorum operum causas nulla ratione videre
  9. possunt ac fieri divino numine rentur.
  10. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  11. propterea quia concurrunt sublime volantes
  12. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  13. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  14. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  15. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  16. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  17. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  18. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  19. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  20. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  21. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  22. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  23. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  24. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  25. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  26. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  27. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  28. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  29. verberibus venti versant planguntque per auras.
  30. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  31. frontibus adversis possint quam de latere ire
  32. diverso motu radentes corpora tractim,
  33. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  34. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  35. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  36. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  37. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  38. cum subito validi venti conlecta procella
  39. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  40. turbine versanti magis ac magis undique nubem